Latin
2.20.39 to 2.20.48
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.20.39-48
Unproofread scanNot analysed yet
Statimque sequitur: Noe homo justas et consummatus erat in genere suo, et placuit Deo (Gen. VI, 8 et 9 ). Nola igitur, post inventam gratiam, Deo donante, justum et consummatum dicturn esse et placuisse Deo, non ante gratiam. Salvandum ergo per electionem gratiae assumpsit eum a consortio iniquorum, quibus juste iratus inducturus erat diluvium Deus; non actu meritorum, cum in Adae prævaricatione natus sit reus. Aqua enim diluvii baptismusilli fuit, et arca Ecclesia. Non solum autem illi, sed et uxori ejus et liliis et nuribus 2secum in reparationem hominum conservatis. Liquet ergo hanc' illi salutis fuisse fidem per gratiam habenti præputium, quæ nunc est per Christum in præputio gentium. Quia et ille et nos gratia salvi facti sumus, ut dicit Apostolus, non ex operibus, ne quis glorietur (Ephes. II, 8, 9 ).