Latin
5.73 to 5.78
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 5.73-78
Unproofread scanNot analysed yet
Cum adipe renum tritici. haec metaphora nimis inusitata est, ut renes tritici intellegantur uelut interiora tritici, unde farina eicitur; hoc enim et adipem dixit. nam hoc nomine etiam farinam solent Graeci dicere; hoc enim habet graecus in Exodo, ubi scriptum est: eleuantes farinam superhumeros suos . graecus quippe interpres ataxta posuit, quod sunt adipes. Filii in quibus non est fides in eis: usitata scripturis locutio. Quoniam iudicabit dominus populum suum et in seruis suis consolabitur: pro "seruos suos consolabitur"; nisi forte ipsum consolari dicit translato uerbo uelut ab indignatione et offensione, qua eum offendunt mali. sic autem eius consolatio accipienda est, non ex more hominum, sicut nec ira et zelus et cetera talia. Ubi sunt dii eorum in quibus fidebant in ipsis: plenum esset et sine "in ipsis". Et iurabo dexteram meam: id est "per dexteram meam". Laetamini caeli simul cum eo, et adorent eum omnes angeli dei . alii codices habent: et adorent eum omnes filii dei. filios autem dei dictos, qui angeli sunt in caelis, non facile in scripturis sanctis inuenitur.