Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 133
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 133.8
Unproofread scanNot analysed yet
Altera solutio. Jam vero si nos ipsos attendamus, si corpus ejus cogitemus, quia et nos ipse est. Nam etsi nos ipse non essemus, non esset verum, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Si nos ipse non essemus, non esset verum, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Ergo et nos ipse, quia nos membra ejus, quia nos corpus ejus, quia ipse caput nostrum (Ephes. I, 22). quia totus Christus caput et corpus. Forte ergo nos prævidebat, quia dies festos Judæorum non eramus acturi, et hoc est, Ego non ascendo ad diem festum istum. Ecce nec Christus, nec Evangelista mentitus est: quorum duorum si alterum necesse est eligere, daret mihi veniam Evangelista, nullo. modo veracem ipsi veritati præponerem; missum ei a quo missus est, non præferrem. Sed Deo gratias, quantum arbitror, renudatum est quod obscurum erat. Adjuvabit ad Deum pietas vestra. Ecce, sicut potui, solvi quæstionem, et in Christo et in Evangelista. Tene mecuin, amice, veritatem, amplectere sine contentione charitatem.