Latin
140.7.179 to 140.7.187
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 140.7.179-187
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VII. —8. Christus et Ecclesia unus homo. Nam ut noveritis, quia unus homo est sponsus ct sponsa, secundum carnem Christi, non secundum divinitatem: nam secundum divinitatem quod est ille, nos essc non possumus; quia ille crcator, nos crcatura; ille effector, nos facti; ille conditor, nos conditi: sed ut essemus cum illo unum in illo, caput nostrum esse voluit, accipiendo carnem ex nohis, in qua moreretur pro nobis: ut noveritis ergo quia hoc totum unus est Christus, per Isaiam dixit: Sicut sponso ulligavit mihi mitram, et sicut sponsam induit me ornamento (Isai, LXI, 10.) I pse sponsus, ipsesponsa. Ipse plane sponsus in capite, sponsa in corpore. Erunt enim, inquit, duo in carne una: cl non jam duo, sed una caro est.