Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 158
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 158.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —2. Deus nobis debitor factus ex promissis. In his autem quatuor rebus, quas commendavit Apostolus insignes, quæ pertinent ad eos pro quibus est Deus, id cst, prædestinatione, vocatione, justificatione, glorificatione; in his crgo quatuor rebus considcrare debemus quid jam habeamus, et quid adhuc exspectemus. In his enim quæ jam habentis, laudemus Deum largitorem: in his quæ nondum habemus, teneamus debitorem. Dcbilor enim factus cst, Hon aIquid a nobis accipicndo, sed quod ei placuit promittendo. Aliter enim dicimus homini, Debes milii quia dedi tibi: ct alilcr dicimus, Debes mihi, quia promisisti mihi. Quando dicis, Debes mihi, quia dedi tibi: a te processit beneficium, sed mutuatum, non donatum. Quando autem dicis, Debes mihi, quia promisisti mihi: tu nihil dedi ti, et tamen exigis. Bonitas enim ejus qui promisit, dabit, ne in malitiam fides convertatur. Qui enim fallit, malus cst, Deo autem numquid dicimus, Redde mihi, quia dedi tibi? Quid dedimus Deo, quando lotum quod sumus, ct quod habemus boni, ab illo habemus? Nihil ergo ei dedimus. Non est quemadmodum ista voce exigamus debitorem De'lIn, maxime dicente nobis Apostolo, Quis cnim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius Ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei (Rom. XI, 34. 35)? Illo ergo modo possumus exigere Dominum nostrum, ut dicamus: Redde quod promisisti, quia fecimus quod jussisti: et hoc tu fecisti, quia laborantes juvisti.