Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 158
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 158.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —3. Vocati et prædestinati sumus gratis. Nemo ergo dicat: Ideo me vocavit Deus, quia colui Dcum. Quomodo coluisses, si vocatus non fuisses? Si propterea te vocavit Deus, quia coluisti Deum: ergo prior dedisti, ct retribuit libi. Nonne istam libi vocem Apostolus tollit, cum dicit, Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Sed ecce quando vocatus es, vel jam eras. Quomodo prædestinareris, nisi quando uon eras 2? Quid Dco dedisti, quando qui aliquid dares, non cras? Quid ergo fecit Deus, quando prædestinavit qni nou erat? Quod ait Apostolus: Qui vocat ea quæ non sunt, tanquam ea qum sunt (Id. IV, 17). Si jam esses, non prædestinareris; nisi aversus esses, non vocareris; nisi impius esses, non justificareris, nisi ter renus et abjectus esses, non glorificareris. Quis ergo prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quid ergo reddimus 1 Ipsi gloria (Rom. XI, 36). Qua non eramus, quando sumus prædestinati; quia aversi eramus, quando sumus vocati; quia peccatores cramu? ,quando sumus justificati: agamus Dco gratias, ne remancamus ingrati.