Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 158
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 158.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. —4. Justificati utrum jam simus. Lucta hic in justificatis manens. Proposueramus autem considerare de his quatuor rebus quid jam consecuti fuerimus, quid adhuc adipiscendum exspectemus. Prædestinati cnim jam snmus et antequam essemus. Vocati sumus, quando christiani facti sumus. Jam ergo et hoc habemus. Juslificati, quid? Quid cst, justificati? Audemus dicere, jam hoc tertium habere nos? Et erit quisquam nostrum qui audeat dicere, Justus sum? Puto enim hoc esse, Justus sum, quod est, peccator non sum. Si audes hoc dicere, occurrit tibi Joannes: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, S). Quid ergo? Nihil habemus de justitia? An habemus, sed non totum habcmus? Hoc ergo quæramus. Si cnim aliquid habemus, et aliquid non habemus; creseat quod habemus, ct implebitur quod non habemus. Eccc enim baptizati sunt homines, omnia illis peccata dimissa sunt, justificati sunt a pecca:is; nogarc non possumus: restat tamen lucta cuin carnc, restat lucta cum mundo, restat lucta cum diabolo. Qui autem luctatur, aliquando ferit, aliquando percutitur; aliquando vincit, aliquando perimitur: quomodo de stadio exeat attenditur. Nam si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Item, si dixerimus quia justitiæ nihil lia! emus, adversum Dei dona mentimur. Si enim justitiæ nihil habemus, ncc fidem habemus: si fidem non habemus, christiani non sumnus. Si amic fidem habemus, jam aliquid habemus justitiæ. Ipsum aliquid, viS nosse quantum sit? Justus ex fide vivit (Habac. II, 4; Rom. I, 17): justus, inquam %ex fide vivit; quia credit quod non videt.