Latin
163.6.31 to 163.6.60
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 163.6.31-60
Unproofread scanNot analysed yet
In usus autemmeliores vertcuda sunt ipsa corporis nostri membra, ut quæ servicbant immunditiæ cupiditatis, serviant gratiæ charitatis. CAPUT. —3. Ædificatio per fidem, dedicatio per resurrectionem. Sed videte quid dixerit, et diligenter advertite. Operarii Dei sumus, adhuc ædificatur tempium Dei. In capite suo jam dedicatum est; quoniam Dominus resurrexit a mortuis, devicta morte, mortalitate consumpta ascendit in cælum: quia scriptus de illo erat Psalmus dedicationis domus. Ideo post passionem dicit: Convertisti luctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum, et accinxisti me jucunditate; ut psallat libi gloria mea, etnon compungar (Psal. XXIX, 12, 13). Facta est ergo illa post passionem dedicatio in resurrectione. Ergo et nostra modo lit ædificatio per fidem, ut fiat et ipsa dedicatio per ultimam resurrec:i onem. Denique post istum psalmum dedicationis domus, ubi ostenditur resuscitatio capitis nostri, alius est psalmus post istum, non ante istum,cujus sic babet titulus: Quando domus œdificabatur post captivitatem. Recolite capti-. vitatem, ubi antea fuerimus, quando totum mundum velut massam infidelium diabolus possidebat. Propter hanc captivilatem Redemptor advenit; prelium nostrum sanguinem suum fudit: fuso suo sanguine, captivitatis nostræ instrumenta delevit. Lex, inquit Aposlolus, spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato (Rom. VII, 14). Antea sub peccat venumdati, sed postea gratia liberati. Post illam captivitatem, domus modo ædificantur; et ut xdificctur, evangelizatur. Sic enim incipit Psalmus ipse: Cantate Domino canticum novum. Et ne putes domum istam in uno angulo ædificari, sicut ædificant schismatici vel hæretici; attende quod sequitur: Cantate Domino, omnis terra (PsaL XCV, 1). CAPUT IV. 4. -Novumcanticum. Salutare Dei Christus ab antiquis desideratus. —Cantate Dommocanticum novum: contra canticum vetus, Testamentum novum, quia prius Testamentum vetus: nOvus homo, ut deponatur vetus homo. Exuite vos inquit, veterem hominem cum actibus suis;