Latin
2.58 to 2.95
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 2.58-95
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi eat, mors, contentio tua? Non erit. Ubi est, mors, aculeus tuus? Quæres locum ejus, et non invenies. Non enim hæc, quod maxime debetis audire: non enim hæc quasi alia natura est, sicut insaniunt Manichæi. Languor noster est, vitium nostrum est. Non separalnm alibi erit, sed sanatum nusquam erit. Ergo Concupiscentias carnis ne perfeceritis. Melius quidem erat inplere quod Lrx dixit, Ne concupiscas (Rom. VII, 7). Plenitudo est ista virtutis, perfectio justitix, palma victoriæ, Ne concupiscas. Hoc quia modo impleri nou potest, vel illud impleatur quod sancta Scriptura item dicit; Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. XVIII, 30). Melius est eas non habere: sed quia sunt, noli post eas ire. Nolunt post te ire: noli post eas ire. Si velint post te ire \non erunt; quia contra mentem tuam non rebellabunt. Rebellant, rebella; pugnant, pugna; expugnant, expugna: hoc solum vide, ne vincant. CAPUT IV. —4. Quomodo concupiscentia et consuetudini malæ resistendum. Ecce aliquid inde ponam, unde cætera intelligatis. Nostis esse homines sobrios: pauciores sunt, sed sunt. Nostis esse et ebriosos: abundant. Baptizatus est sobrius: quantum pertinet ad cbrietalem, non habet cum qua pugnet: habet alias concupiscentias, cum quibus pugnet. Sed ut de cæteris intelligatis, unius tantummodo hostis certa. men in medio constituamus. Baptizatus est et ebriosus: audivit, et cum timore audivit, inter cætera mala, quibus hominibus male viventibus intercluditur regnum Dei, commemoratam esse et ebrietatem: quia ubi dictum est, Neque fornicatores, noque idola servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures; ibi additum est, Neque ebriosi. etc. ,regnum Dei possidebunt (I Cor. vi, 9, 10). Audivit, et timuit. Baptizatus est, dimissa suut illi omnia quibus inebriatus est: restat adversaria consuetudo. Ergo babet cum qua pugnet renatus. Præterita ejus vitia omnia dimissa sunt ei: observet, vigilet, pugnet, ne aliquando inebrietur.