Latin
5.1 to 5.22
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.1-3-22
Unproofread scanNot analysed yet
Aurum bonis et malis cur datur. Si autem solis malis in potestatem daretur aurum et argentum, recte putaretur malum; si solis bonis, recte putarctur magnum aliquod bonum. Rursus si solis malis dees. set, vidcretur magna pcena paupertas: si autem solis bonis deesset, videretur summa beatitudo paupertas. Kunc vcro si scire vis aurum posse bene haberi. trabent et boni: si scire vis non eos per aurum bonos esse, habent et mali. hem si scire vis quam non sit miseria paupertas, sunt quidam pauperes beati: si scire vis quam non sit beatitudo paupertas, sunt quidam paupcres miseri. Ita ergo aurutu et argentum distribuit hominibus conditor rerum et administrator Deus, ut ipsum per se natura et genere suo bonum sit, quamvis non summum et magnum bonum, ct pro gradu sui ordinis laudabilem Conditorem universitatis ostendat; copia vero ejus non extollat bonos, nec clidat inopia; malos autem et cum offertur excæcet, et cum aufertur excruciet. CAPUT 1"V. —6. Aurum non recte vituperari posse. Mammona iniquitatis. Divitiæ aliæ veræ, aliæ falsæ. Res ergo condita et ad Conditoris laudem, et ad bonorum probationem, malorumque supplicium, recte vituperari nullo modo potest: et eam verissime Deus dicit suam, quam non solum condidit affluentissima bonitate, sed etiam providentissima moderatione dispensat. Cum autem hoc genus rerum Dominus in Evangelio mammona iniquitatis appellat, significat esse alterum mammona, id est, alias divitias, quas nisi justi ct boni possidere non possunt, ut ideo mammona iniquitatis vocetur, quia iniquitas eas vocat divitias. Justitia vero novit esse alias divitias, quibus homo adornatur interior: sicut beatus Petrus dicit, Qui est ante Deum dives (I Petr. III, 4). Illæ justæ dicuntur divitiae, quia bonis mcritis justisque tribuuntur. Illæ verae dicuntur divitiæ, quia quisquis eas habuerit non egebit.