Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 48
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 48.8
Unproofread scanNot analysed yet
Malis non revera bene est, nec bonis male. Malum est, malum pati. Bona quibus facias bene, et quai faciunt bonum. Ingredere mecum, si potes, in sanctuarium Dci; forte ibi, si possum, docebo te: imo disce mecum ab eo qui docet me, etiam nunc malis non esse bene, et melius esse bonis quam malis; quamvis nondum vencrit bonorum plena I felicitas, nondumque venerit ntalorum pœna novissima. CAPUT VI. —Forte intelliges mecum, non esse bene malis. Rogo enim te, et quæro abs te, tibi quare ntale est. Responsurus es, Egestas angit, premit difficultas; dolor fortasse membrorum, timor ab inimico. Tibi ideo male est, quia pateris mala; et bene est illi, qui est ipsum malum? Multum interest inter malum esse, et malum pati. Tu quod pateris non es: malum enim pateris, sed tu malus non es. Malum, inquam, pateris, sed tu malus non es: ille autem malum non patitur, et malus est. Noli ergo falli, noli falli: non potest fieri ut tibi male sit, qui pateris malum; ct illi bene sit, qui cst ntalus. Cum euim cst nlalus, putas quia non patitur malum, cum patitur se ipsum? Tibi male est, quia malum alienum I'aleris in corpore tuo; et illi belle ost, qui indum se ipsum patitur in corde suo? Tibi male est, quia malam habes villam; et bene est illi, qui malam habet animam? Esto bonus, qui habes bona. Bonæ sunt divitiæ, bonum cst aurum, bunum est argentum, bonæ familiae, bonæ possessiones: omnia ista bona sunt, sed unde facias bene, non quæ te faciant bonum. Habeto bona, qui tc faciant bonum. Quæ sunt, inquis, ista? Fac judicium, fac justitiam. Bona sunt quæ habes: fac judicium, fac justitiam; esto et tu bonus inter bona tua. Erubesce bonis tuis csto bonus mansurus inter bona peritura. Erubesce bonis tuis: noli esse malus in cis, IIC pereas cum eis. Cætera quomodo se habeant, fratres mei, quomodo sic servanda justitia, et quomodo diligenda misericordia, et quomodo debeat quisquc paratus esse ire cum Domino Deo suo, alio tempore, donantc Domino, disputabimus vobis. Tenete me dcbitorem, IIC diu habeatis fatigatorem, sed pro viribus meis adjutorem I.