Latin
5.23 to 5.48
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.23-48
Unproofread scanNot analysed yet
Istæ vero injustae divitiæ, non quia injustum est aurum et argentum; sed quia injustum est eas putare dividas, quae non auferunt egestatem. Tanto enim magis quisque ardebit egestate1, quanto magis eas diligens majores habuerit. Quomodo ergo sunt divitiae, quibus crescentibuscrescit inopia: quae amatoribus suis quanto fuerint ampliores, non afferunt satietatem, sed inflammant cupiditatem? Divitem tu putas, qui minus egeret, si minus haberet? Nam videmus quosdam, cum haberent parvam pecuniam, parvis lucris fuisse lætatos: sed posteaquam coepit eis abundare, verum quidem corpus auri et argenti, sed tamen falsae divitiæ, cum parva obtuleris, jam recusant 3. Credis eos jam esse satiatos: sed falsum est. Nam major pecunia fauces avaritiæ non claudit, sed extendit; non irrigat, sed accendit. Poculum respuunt, quia fluvium sitiunt. Utrum ergo ditior, an egentior dicendus est, qui cum ideo voluit babere aliquid na indigeret, idco plus habet ne minus indigeat? CAPUT V. —7. Divitiarum pius usus. Dementia est crimen male utentium in rea ipsas transferre. Sed non est hæc auri culpa et argenti. Fac enim misericordem aliquem invenisse thesaurum: nonne operante misericordia praebetur hospitalitas peregrinis, aluntor famelici, nudi vestiuntur, inopes adjuvantur, captivi redimuntur, construuntur ecclesiæ, reficiuntur lassi, pacantur litigiosi, reparantur naufragi, curantur ægroti, corporales opes dispertiuntur in terra, spirituales reconduntur in cælo? Quis hæc facit? Misericors et bonus. Unde facit? De auro et argento. Cui serviens hæc facit? Ei qui dixit, Meum est aurum, et meum est argentum. Videtis jam, ut arbitror, fratres, quam magno errore magnaque dementia in res ipsas quibus homines male utuntur, crimen male utentium transferatur. Nam si propterea vituperatur aurum et argentum, quia homines avarilia depravati, neglectis praeceptis omnipotentissimi Crcatoris, in ea quæ condidit detestabili cupiditate rapiuntur; vituperetur etiam omnis Dei creatura, quia, sicut Apostolus dicit, perversi quidam homines coluerunt et servierunt creaturæ potius qUam Creatori, qui est benedictus in sæcula (Rom.