Latin
5.49 to 5.66
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.49-66
Unproofread scanNot analysed yet
i, 25). Vituperetur etiam iste sol: quem certe iidem Manichæi, quoniam non intelligunt esse creaturam, tanquam ipsum Creatorem, vel tanquam ejus aliquam partem colere atque adorare non desinunt. Cur ergo ipsum non vituperant, eum plerumque homines de usu solis et luminis in ædificiis suis lites injustissimas concitant; et ut fenestris suis radii liberiores aliquanto largius infundantur, domos alienas dejicere sæpe moliuntur; et eos qui contradixerint, etiamsi jure certissimo contradicant, inimicitiis acerbissimis insectantur 9 Si quem igitur infirmorum potentior aliquis injuste ac nefarie propter usum solis oppresserit, diripuerit, in exsilium etiam mortemve compulerit, solis est crimen, quo illeabundantius uti desiderat, an potius male utentis iniquitas, qui dum cupit corporis oculis temporale Inmen largius acquirere, cubiculum cordis luci non aperit æquitatis? CAPUT VI. —8. Aurum a Manichæis injuria accusari. Auri cupiditas damnatur, rectus usus a Domino commendatur. Ex quo isti, si possunt, intelligant, ant aurum et argentum se accusare non oportere, quamvis de auro et argento sæpe homines cupidissimi dimicent; aut accusationes suas de terra in cœlum, et de metallis fulgentibus in sidera, atque in ipsum solem se debere transferre; quando iniqui homines inexpiabili sæpe discordia de possidenda solis lace confligunt. Simul etiam discant quid intersit inter hanc lucem visibilem, lucemque justitiae. Siquidem fieri potest ut quanto majori aviditate frui quisque bac luce voluerit, tanto majori cæcitate a justitiæ luce deficiat. Nulla enim creatura homo justificari potest: sed ut creaturis omnibus juste uti possit, a Creatore justificandus est. Itaque ipse Dominus, quamvis avaritiam sicut justus judex ubique condemnet; usum tamen copiarum terrenarum tanquam verus magister ostendit, in eo ipso loco, quom isti tanquam contrarium Prophetæ objicere voluerunt. Ait enim, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, hoc est dicere, Quae mammona iniquitatis est, vestra mammona esse non debet.