Latin
5.67 to 5.75
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.67-75
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc enim juste potcritis uti rerum copia terrenarum, et amicos indc facere, qui vos recipiant in tabernacula æterna, si mammona vobis ista non fuerit, id est, si non ex ea vos divites fieri putaveritis. Quoniam divitiae vestræ, quoe sunt verae divitiae, quæ ab omni vos indigentia liberabunt, non sunt terrenis facultatibus comparandæ. Sed ut illis frui merito possitis, prius istis bene utendum est, quæ non suut divitiae veræ, nec vestræ: qnia injuste dicuntur divitiae 1; non enim auferunt egestatem, et eas divitias iniqui putant. Istis enim se ab indigentia liberari arbitrantur: vos autem alias, id est veras et vestras debetis desiderare divitias. Sed si in injuslo mammona fideles non fuistis, verum quis. dabit vobis? Et si in alieno fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis (Luc. XVI, 9-12)?