Latin
9.1 to 9.24
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.1-24
Unproofread scanNot analysed yet
Manichæi Prophetarum calumniatores. Quanquam Manichæos proprio more propheticis dictis calumniari manifestum sit. Quisquis enim ejusdem Scripturae circumstantiam vel mediocriter inspexerit, inveniet non de hoc argento vel auro, quo avaritiaimprudenter insanit, dixisse Prophetam; sed de illo potius, cujus etiam Apostolus meminit, dicens, Si quis autem ædificat supra fundamentum, aurum et argentum, lapides pretiosos (I Cor. III, 12). Quo auro et argento dives est ille thesaurus, quem in agro ipse Dominus inventum, et a quodam mirabiliter laudabiliterque avaro venditis omnibus suis emptum esse testatur (Matth. XIII, 44). Nam ipsum Dominuin praenuntians, et novi sacculi, hoc est, Ecclesiæ tempora figurate, ut so! et, designans Propheta, sic. dicit: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo cœlum et terram, et mare et aridam, et movebo omnes gentes: et veniet Desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. Meum eat aurum, et meum cst argentum, dicit Dominus exercituum. Magna erit gloria domus istius novissimæ plus quam primae, dicit Dominus exercituum; et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum (Aggcei n, 710). CAPUT VII. -10. Aggæi locus vindicatur. Si vellent isti non esse canes et porci, quibus sanctini dare et margaritas projicere prohibemur; sed petcntes accipere, et quaerentes invenire, et pulsantes ape. . riri sibi desiderarent (Matth. VII, 6-8); quam possent fortasse etiam sine ullo interprete, duce ipso sancio Spiritu sentire quae dicta sunt, ad novi populi, hoc est, ad christiani populi, cujus sacerdos magnus est Jesus Filius Dei; sine ulla caligine pertinere: certo vel eo loco ubi dictum est, Adhuc unum modicum est, et ego commovebo cælum et terram, et marc et aridam. et movebo omnes gentes; et veniet Desideratus cuncti gentibus. De novissimo enim Domini, id est, secundo adventu, quo in claritate venturus est, versus iste prolatus est, cum ail Propheta, Et veniet Desideratus cunctis gentibus.