Latin
71.9.21 to 71.9.46
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.9.21-46
Unproofread scanNot analysed yet
aut, Qui dixerit qualecumque verbum contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo neque in futuro. Ex parte autem, id est, particularilcr pronuntiaretur, si diceretur, Quædam blasphemia Spiritus non remittetur. Quia ergo nec universaliter nec particulariter enuntiata sententia est (non enim dictum cst, Omnis blasphemia Spiritus; aut, quædam blasphemia; sed tantummodo indefinite dictum est, Spiritus blasphemia non rcmittetur: nec dicium est, Qui dixerit quodcumque verbum; aut, qui dixerit quoddam verbum; sed indefinite, Qui dixerit vcrbum); non cst necesse ut omnem blasphemiam vel omne verbum intelligamus: sed necesse cst plane ut quamdam blasphemiam ct quoddam verbum volucrit intelligi Dominus; quamvis id exprimcre uolucrit, ut petendo, quærendo, pulsando, si quid recti intellectus acceperimus, non viliter habeamus. CAPUT VII. —it. Locus Joannis de certo quodam Judæorum peccato. Hoc ut manifestius videatis, illud attendite quod ait idem ipse de Judans: Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent (Joan. XV, 22). Neque enim ita dictum est, ut sinc ullo peccato omnino vellet intelligi futuros fuisse Judæos, si non venisset et locutus cis fuisset. Plenos quippe invenit, oneratosque peccatis. Propter quod dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis (Matth. XI, 28). Unde, nisi sarcinis peccatorum et transgressionibus Legis? Quoniam Lex subintravit, ut abundaret delictum (Rom. V, 20). Cum ergo ipse etiam alibi dicat, Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 13); quomodo, si non venisset, peccatum non haberent, nisi quia sententia ista nec universaliter nee particulariter, sed indefinite pronuntiata non omne peccatum cogit intelligi? Sed plane nisi aliquod peccatum intellexerimus, quod non haberent, nisi Christus venisset et locutus eis fuisset, falsam, quod absit, sententiam esse dicercmus. Non ergo ait, Si non venissem et locutus fuissem cis, nullum peccatum haberent: ne Veritas mentiretur.