Latin
82.7.179 to 82.7.209
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 82.7.179-209
Unproofread scanNot analysed yet
Templum intras, templum exis, templum in domo tua manes, templum surgis. Vide quid agas, vide ne offendas templi habitatorem, lie deserat te, ct in ruinam vertaris. Nescitis, inquit, quia corpora vestra (et hoc de fornicatione loquebatur Apostolus, ne contemnerent corporalia peccala) templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo, et uon estis vestri? Empti enim estis pretio magno (I Cor. VI, 19, 20). Si contemnis corpus tuum, considera pretium tuum. CAPUT XI. —14. Correctio non procrastinanda. Vox corvina. Homines bona volunt habere omnia prater vitam. Scio ego, et mecum omnis homo qni paulo attentius consideraverit, neminem Deum Limentem sub verbis ejus non se corrigere, nisi qui putat, quia plus habet vivere. Ipsa res est quae multos occidit, cum dicunt, Cras, cras: et subito ostium clauditur. Remansit foris cum voce corvina, quia non habui, gemitum columbinum. Cras, cras; corvi vox. Geme ut columbus, et tunde pectus: sed plagas tibi dando in pectus, rasus correctus esto; ne non videaris conscientiam caedere, sed malam conscientiam puguis pavimentare, solidiorem reddere *,non correctiorem. Geme non inani gemitu. Forte enim dicis tibi: Promisit mihi Deus indulgentiam, quando me correxero; securus sum: lego divinam Scripturam, Iniquus in qua die conversus fuerit ab iniquitatibus suis, et fecerit justitiam, omnes iniquitates ejus obliviscar (Ezech. xvm, et22). Srcurus sum; quando me correxero, dat mihi Deus indulgentiam de malis meis. Et quid cgo dkturns sum? Contra Deum reclamaturus? Dicturus sum Deo: Noli illi dare iudulgentiam? Dicturus sum hoc scriptum non esse, hoe Deum non promisisse? Si ista dixcro, omnia falsa dico. Bene dicis, verum dicis: indulgentiam correctioni tuae promisit Deus, negare non possunT: sed dic mihi, rogo te; ecce ego consentio et concedo et cognosco quia indulgentiam Dens promisit tibi;