Latin
9.13.1 to 9.13.31
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.13.1-31
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia dissimulatis a pugna interiore1, et delectant vos pugnæ exteriores, ideo non vultis pertinere ad canticum novum; ubi dicitur, Qui docet manu, meas ad prælium, et digitos meos ad bellum (Psal. CXLIII. 1). Est enim bellum quod secum agit homo, dimicans contra concupiscentias malas, frenans avaritiam, elidens superbiam, suffocans ambitionem, trucidans libidinem. Has pugnas facis in occulto, et non vinceris in aperto. Ad hoc docentur manus vestrae ad prælium, et digiti vestri ad bellum. Non est boc in spectaculis vestris. In illis spectaculis non id est venator, quod citliarista; aliud agit venator, aliud citharista: in spectaculo Dei unum est. Tange casdem, decem chordas, et feras occides, utrumquc simul facis. Tangis primam chordam, qua unus colitur Deus; cecidit bestia superstitionis. Tangis secundam, qua non accipis nomen Domini Dei lui in vanum; cecidit bestia erroris nefandarum haeresum, quæ id putaverunt. Tangis tertiam chordam, ubi pro spe futuræ quietis facis quidquid facis; interficitur crudelior caeteris bestiis amor sxculi hujus. Propter amorem enim saeculi hujus laborant homines in omnibus negotiis: tu autem in omnibus bonis opcribus tuis labora, non propter amorem saeculi hujus, sed propter sempiternam requiem quam promittit Deus. Vide quomodo utrumque simul facis, et chordas tangis, et bestias occidis, id est, et citbarista es et venator. Non vos delectant1 talia spectacula, ubi non promeremur oculos editoris, sed oculos Redemptoris? Honora patrem tuum et matrem tuam: tangis quartam chordam, ut honorem parentibus deferas; cecidit bestia impietatis. Non mæchaberis: tangis quiutam chordam; cecidit bestia libidinis. Non occides: tangis sexiam chordam; cecidit bestia crudelitatis. Non furtum facies: tangis septimam chordam; cecidit bestia rapacitatis. Non falsum testimonium dices: tangis octavam chordam; cccidit bestia falsitatis. Non concupisces uxorem proximi tui: tangis nonam chordam;