Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 218
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 218.11
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XI. —11. Acetum in spongia datum. Quod dixit, Sitio; fidem quærebat a suis: sed quia in propria venit, et sui cum non receperunt (1 d. I, 11); pro *suavitate fidei, acetum perfidiæ dederunt, et hoc in spougia. Vere spongitc comparandi, non solidi, sed tumidi; non recto confessionis aditu aperti, sed insidiarum tortuosis anfractibus cavernosi. Sanc ille potus habebat et hyssopum (Joan. XIX, 28, 29), quæ humilis herba radice fortissima petræ dieilur inhærere. Erant quippe in illo populo, quibus hoc facinus ad humiliandam pœnitendo animam post abjiciendo servabatur. Noverat eos ipse, qui hyssopum cum aceto accipiebat. Nam et pro eis oravit, sicut alius evangelista testatur, cum pendens in cruce dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34).