Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 218
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 218.12
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XII. —12. Vox ultima et inclinatio capitis. Quod ait, Perfectum est, et inclinato capite reddidit Spiritum (Joan. xix, 30); non. necessitatem, sed potestatem suæ mortis ostendit, donec omnia quæ pro illo prophetata erant perficerentur exspectans: quia ei hoc scriptum erat, Et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII,22): tanquam potestatem habens ponendi animam suam, sicut et ipse testatus est (Joan. X, 18). Et reddidit Spiritum per humilitatem, hoc est, capite inclinato; recepturus eum per resurreclionem, capite sublevato. Istam mortem et capitis inclinationem magnæ potestatis fuisse, Jacob ille patriarcha in Juda; benedictione prænuntians, Ascendisti, inquit, recumbens, dormisti sicut leo (Gen. XLIX, 9): per ascensionem mortem, per leonem significans potestatem.