Latin
218.13 to 218.14
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 218.13-14
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XIII. —13. Crura latronibus, non Christo confracta. Jam vero quod illis duobus crura confracta sunt, illi autem non, quia defunctus est; quare factum sit, ipsum Evangelium declaravit. Oportebat enim ut isto etiam signo demonstraret in ejus prænuntiata prophetia i commendatum esse Pascha Judæorum, ubi hoc præceptum est, ut ovis ossa non frangerent. CAPUT XIV. —14. Sanguis et aqua e lateris vulnere. Quod latus lancea percussum in terra sanguinem et aquam manavit; procul dubio sacramenta sunt quibus formatur Ecclesia; tanquam Eva facta de latere dormientis Adam, qui erat forma futuri.