Latin
242.5.53 to 242.5.82
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 242.5.53-82
Unproofread scanNot analysed yet
Quid corpora solida quæ tenentur atque tractantur? Non humida dico, quæ labuntur et fluunt; corpora dico tractabilia, unde sunt? Terræ deputanda sunt, an aquae, an aeri, an ætheri? Responsurus es, Terræ. Terrenum ergo corpus est lignum? Plane terrenum. In terra nascitur, in terra alitur, in terra crescit. Tractabile est, non fluxibile. Redi mecum ad illum ordinem ponderum. Terra in fundamento est: ordinem sequere. Quid super terram? Aqua. Quare lignum natat super aquam? Terrenuin est corpus: si revoces ad illum ordinem ponderum, sub aqua esse debuit, non supra. Invenimus inter terram et lignum aquam mediam: subter terrain, super aquam, et super aquam iterum terram, quandoquidem lignum terra est. Perdidisti illum ordinem, tene fidem. Ergo terrena corpora inventa sunt super elementum, quod secundum est in ordine elementorum, quando natant ligna, neque merguntur. CAPUT VII. —9. Plumbum super aquam. Attende aliud, quod plus mireris. Corpora ipsa gravissima, cL tamen terrena, quæ mox ut dimissa fuerint super aquam, continuo demerguntur, et ad ima profunda perveniunt, sicut est ferrum, postremo sicut est plurnbum. Quid enim plumbo gravius? Accedit tamen manus artificis ad plumbum, facit inde aliquod vas concavum, et natat plumbum super aquam. Ergone non dabit Deus corpori meo, quod dat artifex plumbo? Deinde aquam ipsam ubi ponitis? Redite ad ordinem elementorum. Certe respondebitis, quod aqua sit s'iper terram. Quare ergo antequamcurrant in terra, pendent nubibus flumina?