Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 248
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 248.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —3. Secunda piscatio. Transeamus ergo ab isia piscatione quam toleramus, et ad illam veniamus quam ardenter optamus et fideliter exoptamus. Ecce Dominus mortuus est, sed resurrexit: apparuit ad mare discipulis suis, jubet eos retia mittere, non quomodocumque. Intendite. Nam in prima piscatione non illis dixit, Mittite retia in dexteram, aut in sinistram. Quia si diceret, In sinistram; soli mali significarentur: si diceret, In dexteram; soli boni figurarentur. Ideo non dixit, vel, In dexteram, vel, In sinistram, quia permixti crant capiendi boni cum malis. Jam modo post resurrectionem qualis crit Ecclesia, audite, discernite, gaudete, sperate, comprehendite. Mittite, inquit, retia in dexteram partem. Jam dexteri capiuntur: nulli mali timeantur. Scitis enim quia dixit se separaturum esse oves ab hædis; oves positurum ad dexteram, haedos ad siuistram: sinistris dicturuni, Ite in ignem æternum, dexteris dicturum, Accipite regnum (Matth. XIV, 41, 34). Ecce unde, Mittite retia in dexteram partem. Miserunt, ceperunt: certus cst numerus; nemo est ibi super numcrum (Psal. xxxix, 6). Modo autem quanti super numerum accedunt ad altire, in populo Dei videntur, et in libro vitæ non scribuntur. Ibi ergo certus nu. merus est. De quibus piscibus et vos esse affectate; non audiendo tantum et laudando, sed intelligendo et bene vivendo. Mittuntur ergo retia, capiuntur pisces magni. Quis est enim ibi tunc parvus, quando erunt æquales Angelis Dei (Matth. XXII, 30)? Capiuntur ergo pisces magni, centum quinquaginta et tres. Dicet mihi aliquis, Et tot erunt sancti? Absit a nobis ut tantam paucitatem esse sanctorum et in illo regno futurorum etiam de sola ista Ecclesia suspicemur. Certus numerus crit: sed millia millium erunt de populo Israelitico. Joannes sanctus in Apocalypsi de solo populo Israel duodecies duodena millia dicit futuros, qui se cum mulieribus non coinquinaverunt; virgines enim permanserunt. At vero de cæteris gentibus venire dicit cum stolis albis tanta millia hominum, quae numcrare nemo potest (apoc. VII et XIV).