Latin
Classis Iii. De Sanctis, pro solemnitate Conversionis ejusdem, u
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 9
Unproofread scanNot analysed yet
Mors non timenda temporalis sed aeterna. Quid cnim, si nolis mori, nou es moriturus? Quid times, quod vitare non potes? Times, quod et si nolis, eril; et non times, quod etsi nolis, non erit. Quid est quod dixi? Omnibus hominibus natis constituit D us mortcm, per quam de isto sæculo emigrent. Exceptus eris a morte, si exceptus fueris a genere humano. Quid facis? Numquid tibi modo dicilur, Elige utrum vclis esse bomo? Jam homo es, venisti. Quomodo hinc cxeas, cogita: natus es, moriturus es. Fuge, cave, repelle, redime: mortem potes differre. non auferre. Veniet, etsi nolis: veniet quando nescis. Quid ergo times, quod etsi nolueris, erit? Time polius, quod si nolueris, non erit. Quid est hoc? Impiis, infidelibus, blasphemis, perjuris, iniquis, et omnibus malis gehennæ ignes ardentis et æternas flammas minatus est Deus. Primo compara haec duo, mortem ad momentum, ct poenas in æternum. Times mortem ad momontum, venict, etsi nolis: time poenas in alternum, quae non venient, si nolucris. Multo majus est quod timerc debes, et in potestate habes ne veniat tibi; et majus est, et longe majus, incomparabiliter majus quod timere debes, et in potestate habes ne veniat tibi. Etenim si brne vixeris, si male vixeris, moriturus es: non effugies ut non Inoriaris, seu vivendo bene, seu vivendo male. At vern si elcgeris hic bene vivcre, in aeternas poenas non mitteris. Quia vero eligere non potes hic. ne moriaris; elige cum vivis, ne in æternum moriaris. Ilac cst fides, hoc Christus ostendit moriendo et resurgendo. Moricndo ostendit, quod velis noUs passums es: resurgendo ostendit, quod si bene vixeris, accepturus es. Hic corde creditur ad justitiam, ore confessio fit ad salutem. Sed times confiteri, ne insultent tibi homines, non qui non crediderunt; nam ei ipsi intus credunt: sed ne insultent libi qui confiteri crubescunt. Audi quod sequitur: Dicit enim Scriptura, Omnis qui crediderit in eum, non confundetur (Rom. X, 10, 11). Hæc meditare, in his esto: hæc cst esse non ventris, sed mentis. Illc qui mane rapichat, ipsas escas ad vesperum dividebat. Conversi ad Dominum, etc.