Latin · ~7 min
75.1.10 to 75.1.11
Augustine, SERMONES 75.1.10-11
Not analysed yet
quid ergo significat etiam quod Petrus ausus est ad illum uenire super aquas? gestat enim Petrus ecclesiae plerumque personam. quid ergo aliud dictum putamus, "domine, si tu es, iube me uenire ad te super aquas:" nisi, domine, si tu uerax es, et in nullo mentiris, clarificetur etiam ecclesia tua in isto saeculo, quia hoc de te prophetia praedicauit? ambulet ergo super aquas, et sic ad te ueniat illa cui dictum est, "uultum tuum deprecabuntur diuites plebis." sed quoniam dominum laus humana non tentat, homines autem saepe in ecclesia humanis laudibus et honoribus perturbantur, et prope merguntur; ideo Petrus trepidauit in mari, magnam uim tempestatis exhorrens. quis enim non timet illam uocem: "qui uos felices dicunt, in errorem uos mittunt, et conturbant semitas pedum uestrorum?" et quia luctatur animus aduersus concupiscentiam laudis humanae, bonum est in tali periculo ad orationem et deprecationem conuertatur: ne forte qui laude mulcetur uituperatione subruatur atque mergatur. in unda exclamet titubans Petrus, et dicat, "domine, salua me." porrigit enim dominus manum: et quamuis increpet, dicens, "modicae fidei, utquid dubitasti?" quare non recto itinere illum intuens ad quem tendebas, nonnisi in domino gloriatus es? tamen a fluctibus rapit, et confitentem infirmitatem suam atque illius auxilium postulantem, perire non sinit. recepto autem domino in naui, confirmata fide atque omni dubitatione sublata, sedatisque tempestatibus maris, ut iam ad terrae stabilitatem securitatemque ueniatur, adorant omnes dicentes, "uere filius dei es tu." hoc est enim gaudium sempiternum, quo perspicua ueritas, et uerbum dei, et sapientia per quam facta sunt omnia, et eminentia misericordiae eius, et cognoscitur et amatur. Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page