Latin · ~8 min
76.1.1 to 76.1.2
Augustine, Sermones 76.1.1-2
Not analysed yet
Euangelium quod recentissime recitatum est de domino Christo, qui super aquas maris ambulauit; et de apostolo Petro, qui ambulans timendo titubauit, et diffidendo mersus, confitendo rursus emersit; admonet nos intelligere mare praesens saeculum esse, Petrum uero apostolum ecclesiae unicae typum. ipse enim Petrus in apostolorum ordine primus, in Christi amore promptissimus, saepe unus respondet pro omnibus. ipse denique domino Iesu Christo requirente, quemnam homines dicerent eum esse, et opiniones uarias hominum discipulis respondentibus, rursusque domino interrogante et dicente, "uos autem quem me esse dicitis? "respondit Petrus, "tu es Christus filius dei uiui." unus pro multis dedit responsum, unitas in multis. tunc ei dominus ait: "beatus es, Simon Bar Iona, quia non reuelauit tibi caro et sanguis, sed pater meus qui est in coelis." deinde addidit: "et ego dico tibi." tanquam diceret: quia tu dixisti mihi, "tu es Christus filius dei uiui: et ego dico tibi, tu es Petrus." Simon quippe antea uocabatur. hoc autem ei nomen, ut Petrus appellaretur, a domino impositum est: et hoc in ea figura, ut significaret ecclesiam. quia enim Christus petra, Petrus populus Christianus. petra enim principale nomen est. ideo Petrus a petra, non petra a Petro: quomodo non a Christiano Christus, sed a Christo Christianus uocatur. "tu es" ergo, inquit, "Petrus; et super hanc petram" quam confessus es, "super hanc petram" quam cognouisti, dicens, "tu es Christus filius dei uiui, aedificabo ecclesiam meam:" id est, super me ipsum filium dei uiui, aedificabo ecclesiam meam. super me aedificabo te, non me super te. nam uolentes homines aedificari super homines, dicebant: "ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego uero Cephae," ipse est Petrus. et alii qui nolebant aedificari super Petrum, sed super petram, "ego autem sum Christi." apostolus autem Paulus ubi cognouit se eligi, et Christum contemni: "diuisus est," inquit, "Christus? numquid Paulus pro uobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis?" quomodo non in Pauli, sic nec in Petri; sed in nomine Christi: ut Petrus aedificaretur super petram, non petra super Petrum.