Latin · ~13 min
75.1.8 to 75.1.9
Augustine, Sermones 75.1.8-9
Not analysed yet
sed accedunt periculis tempestatum etiam errores haereticorum; et non desunt qui sic tentent animos eorum qui sunt in naui, ut dicant Christum non fuisse natum de uirgine, nec uerum corpus habuisse, sed oculis uisum esse quod non erat. et istae opiniones haereticorum nunc natae sunt, quando iam nomen Christi per omnes gentes clarificatur, tanquam Christo iam ambulante super mare. tentati discipuli dixerunt, "quia phantasma est." sed ille nos aduersus istas pestes sua uoce confirmat, dicens, "fidite, ego sum; nolite timere." uano enim timore homines de Christo ista senserunt, attendentes honorem eius et maiestatem: et non putant quod sic potuerit nasci, qui sic meruit clarificari, tanquam expauescentes super mare ambulantem. quo facto, honoris eius excellentia figuratur: atque ita quod phantasma esset, existimant. sed cum ille dicit, "ego sum; "quid aliud dicit, nisi non in se esse quod non est? itaque si carnem ostendit, caro erat; si ossa, ossa erant; si cicatrices, cicatrices erant. "non "enim "erat in illo, est, et non; sed, est in illo erat, "sicut apostolus dicit. inde est uox illa, "fidite, ego sum; nolite timere." hoc est, nolite sic expauescere meam dignitatem, ut mihi uelitis auferre ueritatem. etsi super mare ambulo, etsi elationes et fastus saeculares tanquam rabidos fluctus sub pedibus habeo, tamen uerus homo apparui, tamen uerum de me euangelium meum praedicat, quod ex uirgine natus sim, quod uerbum caro factus sim; quod uerum dixi, "palpate, et uidete, quia spiritus ossa non habet, sicut me uidetis habere:" quod manus dubitantis uera uulnerum meorum uestigia tractauerunt. itaque, "ego sum; nolite timere." non autem illos solos significat ista res, quod putauerunt discipuli quia phantasma est; non illos solos designat, qui humanam carnem habuisse dominum negant, et aliquando etiam eos qui in naui sunt caeca prauitate perturbant: sed etiam illos qui dominum putant in aliquo fuisse mentitum, et ea quae minatus est impiis, euentura esse non credunt. quasi in parte sit uerax et in parte mendax, ueluti phantasma apparens in uerbis, quasi quod est et non est. sed qui bene intelligunt uocem dicentis, "ego sum; nolite timere:" iam credunt omnia uerba domini, ut quemadmodum sperant praemia quae promittit, ita poenas timeant quas minatur. sicut enim uerum est quod dicturus est ad dexteram positis, "uenite, benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab initio mundi:" ita uerum est quod audituri sunt ad sinistram constituti, "ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius." nam et ista opinio, qua putant homines Christum non uera fuisse iniquis et perditis comminatum, ex hoc nata est, quia uident populos multos et innumerabiles turbas nomini eius esse subiectas: ut ex eo illis uideatur Christus phantasma esse, quia super mare ambulabat; id est, ideo uideatur mentiri in comminatione poenarum, quia quasi non potest perdere tam innumerabiles populos, qui nomini eius et honori subiecti sunt. sed audiant dicentem, "ego sum." illi ergo non timeant, qui ueracem in omnibus Christum credentes, non solum id quod promisit appetunt, sed etiam fugiunt quod minatus est: quia etiamsi super mare ambulat, id est, omnia genera hominum in isto saeculo constituta illi subiecta sunt; tamen non est phantasma, et ideo non mentitur cum dicit, "non omnis qui mihi dicit, domine, domine, intrabit in regnum coelorum."