Latin · ~8 min
75.1.6 to 75.1.7
Augustine, SERMONES 75.1.6-7
Not analysed yet
quam metuendum est, ne auertatur nauis, et retro respiciat? quod fit, cum relicta spe coelestium praemiorum, ad ea quae uidentur et transeunt, detorquente cupiditate quisque conuertitur. nam et tentationibus libidinum qui perturbatur, et tamen in ea quae intus sunt conspicit, non est usque adeo desperatus, ueniam delictis suis deprecans, et intentus euincere atque transmeare rabiem saeuientis maris. qui uero ita detorquetur ab se, ut dicat in corde suo, non uidet deus; non enim de me cogitat, aut curat an peccem: uertit proram, fertur procella, et unde ueniebat impellitur. sunt enim multae cogitationes in cordibus hominum: et fluctibus huius saeculi, et multis tempestatibus nauis Christo absente turbatur. quarta uero uigilia noctis, finis est noctis: una enim uigilia tribus horis constat. significat ergo, quod iam in fine saeculi subuenit dominus, et uidetur ambulare super aquas. quanquam enim turbetur tentationum procellis haec nauis, uidet tamen glorificatum deum ambulare super omnes tumores maris; hoc est, super omnes huius saeculi principatus. antea enim dictum est ex uoce passionis eius, quia secundum carnem cum demonstraret humilitatis exemplum, euanuerunt aduersus eum fluctus maris, quibus cessit uoluntate pro nobis, ut impleretur illa prophetia: "ueni in altitudinem maris, et tempestas demersit me." non enim repulit falsos testes, nec saeuientem clamorem dicentium, "crucifigatur." rabida corda et ora furentium non potestate compressit, sed patientia tolerauit. fecerunt ei quanta uoluerunt: quia factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. postea uero quam resurrexit a mortuis, ut pro discipulis in ecclesia tanquam in naui constitutis, et fide crucis suae tanquam ligno portatis, et tentationibus huius saeculi tanquam fluctibus maris periclitantibus, solus oraret; coepit nomen eius honorari et in hoc saeculo, in quo contemptus, accusatus, occisus est: ut qui uenerat secundum passionem carnis in altitudinem maris, et tempestas demerserat eum, iam superborum ceruices tanquam spumam undarum sui nominis honore calcaret. sicut nunc dominum uidemus tanquam ambulantem super mare, sub cuius pedibus totam huius saeculi rabiem subiectam esse conspicimus.