Latin · ~11 min
76.1.3 to 76.1.4
Augustine, SERMONES 76.1.3-4
Not analysed yet
idem ergo Petrus a petra cognominatus beatus, ecclesiae figuram portans, apostolatus principatum tenens, continuo post paululum iam audito quod beatus esset, iam audito quod Petrus esset, iam audito quod supra petram aedificandus esset, posteaquam audiuit futuram domini passionem, quia praedixerat eam cito futuram discipulis suis, displicuit ei. timuit ne perderet morientem, quem confessus fuerat uitae fontem. turbatus est, dicens: "absit a te," inquit, "domine; non fiet istud." propitius esto tibi, deus; nolo te mori. Petrus dicebat Christo, nolo te mori; sed melius dicebat Christus, uolo pro te mori. denique continuo reprehendit, quem paulo ante laudauerat; et quem beatum dixerat, satanam appellat." redi," inquit, "post me, satana; scandalum mihi es: non enim sapis quae dei sunt, sed quae sunt hominum." quid nos uult facere ex hoc quod sumus, qui sic culpat quod homines sumus? uultis scire quid nos uelit facere? audite psalmum: "ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes." sed humana sapiendo: "uos autem sicut homines moriemini." idem ipse Petrus paulo ante beatus, postea satanas, in momento uno, infra pauca uerba. miraris differentiam nominum, differentias attende causarum. quid miraris, quia paulo ante beatus, postea satanas? attende causam quare beatus." quia non tibi reuelauit caro et sanguis, sed pater meus qui in coelis est." ideo beatus, "quia tibi non caro et sanguis reuelauit." si enim caro et sanguis hoc tibi reuelaret; de tuo: quia uero "non caro et sanguis tibi reuelauit, sed pater meus qui in coelis est;" de meo, non de tuo. quare de meo? quia "omnia quae habet pater, mea sunt." ecce audisti causam, quare beatus, et quare Petrus. quare autem illud quod horrescimus, et repetere nolumus? quare, nisi quia de tuo? "non enim sapis quae dei sunt, sed quae sunt hominum." hoc intuentes nos ecclesiae membrum, discernamus quid de dei, quid de nostro. tunc enim non titubabimus, tunc in petra fundabimur, fixi et stabiles erimus aduersus uentos, imbres, flumina, tentationes uidelicet praesentis saeculi. illum tamen uidete Petrum, qui tunc erat figura nostra: modo fidit, modo titubat; modo immortalem confitetur, modo timet ne moriatur. proinde quia ecclesia Christi habet firmos, habet et infirmos; nec sine firmis potest esse, nec sine infirmis: unde dicit Paulus apostolus, "debemus autem nos firmi, infirmorum onera sustinere;" in eo quod dixit Petrus, "tu es Christus filius dei uiui," firmos significat; in eo autem quod trepidat et titubat, et Christum pati non uult, mortem timendo, uitam non agnoscendo, infirmos ecclesiae significat. in illo ergo uno apostolo, id est, Petro, in ordine apostolorum primo et praecipuo, in quo figurabatur ecclesia, utrumque genus significandum fuit, id est, firmi et infirmi: quia sine utroque non est ecclesia.