Latin · ~8 min
76.1.5 to 76.1.6
Augustine, Sermones 76.1.5-6
Not analysed yet
hinc est ergo et quod modo lectum est, "domine, si tu es, iube me uenire ad te super aquas. si tu es, iube me:" non enim possum hoc in me, sed in te. agnouit quid sibi esset a se, quid ab illo, cuius uoluntate credidit se posse, quod nulla infirmitas humana possit. ergo, "si tu es, iube:" quia cum iusseris, fiet. quod ego non ualeo praesumendo, tu potes iubendo. et dominus, "ueni," inquit. et sine ulla dubitatione Petrus ad uerbum iubentis, ad praesentiam sustentantis, ad praesentiam regentis sine ulla cunctatione desiluit in aquas, et ambulare coepit. potuit quod dominus, non in se, sed in domino." fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux;" sed "in domino." quod nemo potest in Paulo, nemo in Petro, nemo in alio ullo apostolorum, hoc potest in domino. ideo bene Paulus utiliter se contemnens, illum commendans: "numquid Paulus," inquit, "pro uobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis?" non ergo in me, sed mecum; non sub me, sed sub illo. ergo ambulauit Petrus super aquas in iussu domini, sciens hoc se a se habere non posse. fide ualuit quod humana infirmitas non ualeret. hi sunt firmi ecclesiae. attendite, audite, intelligite, agite. neque enim agendum est cum firmis alibi, ut sint infirmi: sed agendum est cum infirmis, ut sint firmi. multos autem impedit a firmitate praesumptio firmitatis. nemo erit a deo firmus, nisi qui se a se ipso sentit infirmum." pluuiam uoluntariam segregans deus haereditati suae." quid praeceditis, qui quod dicturus sum nostis? temperetur uelocitas, ut sequatur tarditas. hoc dixi, et hoc dico: audite, capite, facite. nemo a deo fit firmus, nisi qui se a se ipso sentit infirmum." pluuiam" ergo "uoluntariam," sicut psalmus dicit, "uoluntariam;" non meritorum nostrorum, sed "uoluntariam. pluuiam" ergo "uoluntariam segregans deus haereditati suae: etenim infirmata est; tu uero perfecisti eam." quia pluuiam uoluntariam segregasti, non attendens hominum merita, sed tuam gratiam et misericordiam. infirmata est ergo ipsa haereditas, et agnouit se infirmam in se, ut firma esset in te. non firmaretur, si non infirmaretur, ut abs te in te perficeretur.