Latin · ~9 min
76.1.7 to 76.1.8
Augustine, Sermones 76.1.7-8
Not analysed yet
uide huius haereditatis portiunculam Paulum, uide infirmatum, qui dixit: "non sum idoneus uocari apostolus, quia persecutus sum ecclesiam dei." quare ergo apostolus es? "gratia dei sum quod sum. non sum idoneus," sed "gratia dei sum quod sum." infirmatus est Paulus, tu uero perfecisti eum. iamuero quia gratia dei est quod est, uide quid sequatur: "et gratia eius in me non fuit uacua, sed plus omnibus illis laboraui." uide ne praesumptione perdas, quod infirmitate meruisti. bene hoc, bene: "non sum idoneus uocari apostolus; gratia eius sum quod sum; et gratia eius in me non fuit uacua:" omnia optime. sed, "plus illis omnibus laboraui:" quasi tibi coepisti tribuere, quod paulo ante deo dederas. agnosce, et sequere: "non ego autem, sed gratia dei mecum." bene, infirme: firmissime eris exaltatus, quia non es ingratus. tu es idem ipse Paulus in te paruus, in domino magnus. tu es qui ter dominum rogasti, ut stimulus carnis, angelus satanae, a quo colaphizabaris, auferretur a te. quid tibi dictum est? quid audisti quando hoc petisti? "sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur." etenim infirmatus est, tu uero perfecisti eum. sic et Petrus, "iube me," inquit, "uenire ad te super aquas." homo audeo, sed non hominem rogo. iubeat deus homo, ut possit quod non potest homo." ueni," inquit. et descendit, et coepit ambulare super aquas: et potuit Petrus, quia iusserat petra. ecce quid Petrus in domino; quid in se? "uidens uentum ualidum, timuit; et cum coepisset mergi, exclamauit: domine, pereo, libera me." praesumpsit de domino, potuit de domino: titubauit ut homo, rediit ad dominum." si dicebam, motus est pes meus." psalmus loquitur, sancti cantici uox est; et si agnoscamus, et nostra: imo si uelimus, et nostra est." si dicebam, motus est pes meus." quare motus, nisi quia "meus?" et quid sequitur? "misericordia tua, domine, adiuuabat me." non uirtus mea; sed "misericordia tua." numquid enim dominus deseruit titubantem, quem audiuit inuocantem? ubi est illud, "quis inuocauit deum, et desertus est ab eo?" ubi et illud, "et omnis qui inuocauerit nomen domini, saluus erit?" continuo porrigens adiutorium dexterae suae, leuauit mergentem, increpauit diffidentem: "modicae fidei, quare dubitasti?" de me praesumpsisti, de me dubitasti.