Latin · ~5 min
76.1.9 to 76.1.10
Augustine, Sermones 76.1.9-10
Not analysed yet
eia, fratres, sermo concludendus est. attendite saeculum quasi mare, uentus ualidus, et magna tempestas. unicuique sua cupiditas, tempestas est. amas deum; ambulas super mare, sub pedibus tuis est saeculi tumor. amas saeculum; absorbebit te. amatores suos uorare nouit, non portare. sed cum fluctuat cupiditate cor tuum, ut uincas tuam cupiditatem, inuoca Christi diuinitatem. putatis tunc esse uentum contrarium, quando est huius saeculi aduersitas? quando enim bella, quando tumultus, quando fames, quando pestilentia, quando cuique hominum, etiam singulo euenit priuata calamitas, tunc putatur uentus aduersus, ibi putatur inuocandus deus. quando autem temporali felicitate saeculum arridet, quasi non est uentus contrarius. noli hinc interrogare temporis tranquillitatem: interroga, sed tuam cupiditatem. uide si tranquillitas est in te; uide si non te subuertit uentus interior: hoc uide. magnae uirtutis est, cum felicitate luctari, ne illiciat, ne corrumpat, ne ipsa subuertat felicitas. magnae, inquam, uirtutis est, cum felicitate luctari; magnae felicitatis est, a felicitate non uinci. disce calcare saeculum: memento fidere in Christo. et si motus est pes tuus, si titubas, si aliqua non superas, si mergi incipis, dic: "domine, pereo, libera me." dic, "pereo;" ne pereas. solus enim a morte carnis liberat te, qui mortuus est in carne pro te. conuersi ad dominum. Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page