Latin · ~8 min
77.1.1 to 77.1.2
Augustine, SERMONES 77.1.1-2
Not analysed yet
Chananaea ista mulier, quae modo nobis lectione euangelica commendata est, praebet nobis humilitatis exemplum, et pietatis uiam: ab humilitate in alta surgere ostendit. erat autem, sicuti apparet, non de populo Israel, unde patriarchae, unde prophetae, unde parentes domini nostri Iesu Christi secundum carnem; unde ipsa uirgo Maria, quae peperit Christum. non ergo ex isto populo erat haec mulier: sed erat ex gentibus. nam, sicut audiuimus, secessit dominus in partes Tyri et Sidonis, et inde mulier Chananaea de finibus illis egressa, petebat beneficium instantissime curandae filiae suae, quae male a daemonio uexabatur. Tyrus et Sidon non erant ciuitates populi Israel, sed gentium; quamuis uicinae illi populo. clamabat ergo auida impetrandi beneficii, fortiterque pulsabat: et dissimulabatur ab ea, non ut misericordia negaretur, sed ut desiderium accenderetur; nec solum ut desiderium accenderetur, sed, sicut ante dixi, ut humilitas commendaretur. clamabat ergo tanquam domino non audiente, sed quod facturus erat in silentio disponente. discipuli rogauerunt pro illa dominum, et dixerunt: "dimitte illam, quia clamat post nos." et ille: "non sum missus nisi ad oues quae perierunt domus Israel." hic uerborum istorum oritur quaestio: unde nos ad ouile Christi de gentibus uenimus, si non est missus nisi ad oues quae perierunt domus Israel? quid sibi uult huius secreti tam alta dispensatio, ut cum dominus sciret quare ueniret, utique ut ecclesiam haberet in omnibus gentibus, non se missum dixerit, nisi ad oues quae perierunt domus Israel? intelligimus ergo praesentiam corporis sui, natiuitatem suam, exhibitionem miraculorum, uirtutemque resurrectionis in illo populo eum ostendere debuisse; ita fuisse dispositum, sic ab initio commendatum, hoc praedictum, hoc impletum: quia Christus Iesus ad gentem Iudaeorum uenire debuit uidendus, occidendus, et lucraturus eos inde quos ante praesciuit. non enim damnata illa plebs est, sed uentilata. ibi erat paleae multitudo, ibi granorum occulta dignitas: ibi quod incenderetur, ibi unde horreum repleretur. nam unde apostoli nisi inde? unde Petrus? unde caeteri?