Latin · ~13 min
77.1.3 to 77.1.4
Augustine, Sermones 77.1.3-4
Not analysed yet
unde ipse Paulus, primo Saulus? hoc est, primo superbus, post humilis. nam quando Saulus, a Saule nomen deriuatum erat. Saul autem rex superbus: in regno autem Dauid humilem persequebatur. quando ergo Saulus, qui postea Paulus, tunc utique superbus, tunc persecutor innocentium, tunc uastator ecclesiae. acceperat enim litteras -uelut zelo synagogae ardens, et insequens Christianum nomen -a sacerdotibus, ut exhiberet quoscumque inuenisset Christianos ad luenda supplicia. cum pergit, cum anhelat caedes, cum sitit sanguinem, coelesti Christi uoce prostratus est persecutor, erectus est praedicator. impletum in illo quod scriptum est in propheta: "ego percutiam, et ego sanabo." hoc enim percutit deus, quod se in homine extollit aduersus deum. non est impius medicus, qui tumorem ferit, qui putredinem secat aut urit. dolorem ingerit: ingerit, sed ut perducat ad sanitatem. molestus est: sed nisi esset, utilis non esset. prostrauit ergo Christus una uoce Saulum, erexit Paulum: hoc est, prostrauit superbum, erexit humilem. nam quae fuit ratio mutandi sibi nominis, ut cum Saulus antea uocaretur, postea se Paulum dici uellet; nisi quia Sauli nomen in se agnouit, cum persequeretur, fuisse superbiae? elegit ergo humile nomen, ut Paulus, hoc est minimus, uocaretur. Paulum enim, minimum est. Paulum nihil aliud est, quam paruum. de quo nomine iam glorians, humilitatemque commendans: "ego," inquit, "sum minimus apostolorum." unde ergo, unde iste, nisi ex populo Iudaeorum? inde alii apostoli, inde Paulus, inde quos commendat idem Paulus, quod uiderint dominum post resurrectionem. dicit enim eum uisum ferme "a quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt." ex illo autem populo etiam illi, qui, cum Petrus loqueretur, commendans passionem, resurrectionem diuinitatemque Christi, accepto spiritu sancto, quando illi omnes, in quos uenit spiritus sanctus, linguis omnium gentium sunt locuti, compuncti spiritu, qui audiebant ex populo Iudaeorum, quaesierunt consilium salutis suae, intelligentes se reos sanguinis Christi: quod eum ipsi crucifixerint, ipsi occiderint, in cuius nomine occisi a se uiderent tanta miracula fieri, uiderent spiritus sancti praesentiam. quaerentes ergo consilium, responsum acceperunt: "agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine domini nostri Iesu Christi; et dimittentur uobis peccata uestra." quis desperaret sibi donanda peccata, quando crimen occisi Christi reis donabatur? conuersi sunt ex ipso populo Iudaeorum: conuersi sunt, baptizati sunt. ad mensam domini accesserunt, et sanguinem quem saeuientes fuderunt, credentes biberunt. quemadmodum autem sint conuersi, quam plane atque perfecte, indicant actus apostolorum. nam omnia quae possidebant, uendiderunt, atque pretia rerum suarum ad pedes apostolorum posuerunt; et distribuebatur unicuique sicut opus cuique erat: et nemo dicebat aliquid proprium, sed erant illis omnia communia. "et erat illis," sicut scriptum est, "anima una et cor unum in deum." ecce sunt oues de quibus dixit, "non sum missus, nisi ad oues quae perierunt domus Israel." illis enim exhibuit praesentiam suam, pro illis in se saeuientibus crucifixus orauit, dicens: "pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt." intelligebat medicus phreneticos mente perdita medicum occidentes, et occidendo medicum nescientes, sibi medicamentum facientes. de domino enim occiso omnes curati sumus, illius sanguine redempti, pane illius corporis a fame liberati. hanc ergo praesentiam Christus Iudaeis exhibuit. hoc ergo ait, "non sum missus, nisi ad oues quae perierunt domus Israel:" ut illis praesentiam sui corporis exhiberet; non ut oues quas habebat in gentibus, contemneret et praeteriret.