Latin · ~9 min
77.1.5 to 77.1.6
Augustine, Sermones 77.1.5-6
Not analysed yet
ad gentes enim ipse non iuit, sed discipulos misit. et illic impletum est quod propheta dixit: "populus quem non cognoui, seruiuit mihi." uidete quam alta, quam euidens, quam expressa prophetia: "populus quem non cognoui," id est, cui praesentiam meam non exhibui, "seruiuit mihi." quomodo? sequitur, "in auditu auris obaudiuit mihi:" hoc est, non uidendo, sed audiendo crediderunt. ideo gentium maior laus. illi enim uiderunt, et occiderunt: gentes audierunt, et crediderunt. ad gentes autem uocandas et congregandas, ut impleretur quod modo cantauimus, "congrega nos de gentibus, ut confiteamur nomini tuo, et gloriemur in laude tua," ille Paulus apostolus missus est. minimus ille factus magnus, non per se, sed per eum quem persequebatur, missus est ad gentes, ex latrone pastor, ex lupo ouis. missus est ad gentes ille apostolus minimus, et multum laborauit in gentibus, et per eum gentes crediderunt. testes sunt eius epistolae. habes hoc et in euangelio sacratissime figuratum. filia archisynagogi quaedam defuncta erat, pater eius rogabat dominum, ut iret ad eam: aegram reliquerat et in periculo constitutam. ibat dominus ad uisitandam et sanandam aegram: interea mortua nuntiata est, et dictum est patri, "puella mortua est, noli iam uexare magistrum." dominus autem qui sciebat se posse mortuos suscitare, non abstulit spem desperato, et ait patri: "noli timere, tantum crede." pergebat ad puellam: atque in itinere inter turbas, quomodo potuit, coarctauit se quaedam mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur, et diuturno illo languore in medicos frustra omnia quae habebat impenderat. ubi fimbriam uestimenti eius tetigit, sana facta est. et dominus: "quis me tetigit?" admirantes discipuli qui nesciebant quid esset factum, et uidebant eum a turbis comprimi, et de una quae leuiter tetigerat fuisse sollicitum, responderunt: "turba te premit, et dicis, quis me tetigit?" et ille: "tetigit me aliquis." nam isti premunt, illa tetigit. corpus ergo Christi multi moleste premunt, pauci salubriter tangunt. "tetigit me," inquit, "aliquis. ego enim sensi de me uirtutem exiisse." at ubi uidit illa non se latuisse, prouoluta est ante pedes eius, et confessa est quid esset factum. post haec perrexit, peruenitque quo tendebat, et puellam filiam archisynagogi inuentam mortuam suscitauit.