Latin · ~9 min
77.1.7 to 77.1.8
Augustine, SERMONES 77.1.7-8
Not analysed yet
factum quidem est, et ita ut narratur, impletum: sed tamen etiam ipsa, quae a domino facta sunt, aliquid significantia erant, quasi uerba, si dici potest, uisibilia et aliquid significantia. quod maxime apparet in eo quod praeter tempus poma quaesiuit in arbore, et quia non inuenit, arbori maledicens aridam fecit. hoc factum nisi figuratum accipiatur, stultum inuenitur: primo, quaesisse poma in illa arbore, quando tempus non erat ut essent in ulla arbore; deinde, si pomorum iam tempus esset, non habere poma quae culpa arboris esset? sed quia significabat, quaerere se non solum folia, sed et fructum, id est, non solum uerba, sed et facta hominum; arefaciendo ubi sola folia inuenit, significauit eorum poenam qui loqui bona possunt, facere bona nolunt. sic ergo et hic. nam utique mysterium est. praescius omnium dicit, "quis me tetigit?" fit imperito similis creator, et interrogat non solum qui hoc sciebat, sed etiam qui caetera praesciebat. aliquid est utique, quod nobis significante mysterio loquitur Christus. filia illa archisynagogi significabat populum Iudaeorum, propter quem uenerat Christus, qui dixit, "non sum missus, nisi ad oues quae perierunt domus Israel." illa uero mulier quae fluxum sanguinis patiebatur, ecclesiam figurabat ex gentibus, ad quam Christus per praesentiam corporis non erat missus. ad illam ibat, illius salutem intendebat: haec intercurrit, tangit fimbriam quasi nescientis, id est, sanatur tanquam ab absente. dicit ille, "quis me tetigit?" quasi diceret, non noui hunc populum. "populus quem non cognoui, seruiuit mihi. tetigit me aliquis. ego enim sensi uirtutem de me exisse," id est, euangelium emissum totum orbem implesse. tangitur autem fimbria exigua pars uestimenti et extrema. fac uestem Christi quasi apostolos. ibi fimbria Paulus erat: hoc est, extremus et minimus. nam utrumque de se dixit: "ego sum minimus apostolorum." nam post omnes uocatus est, post omnes credidit, plus omnibus sanauit. non erat missus dominus, nisi ad oues quae perierant domus Israel. sed quia et populus quem non cognouerat, seruiturus erat, in obauditu auris obauditurus erat, nec de illo tacuit ibi constitutus. ait enim quodam loco idem dominus: "habeo alias oues quae non sunt de hoc ouili; oportet me et has adducere, ut sit unus grex et unus pastor."