Latin · ~12 min
83.1.6 to 83.1.7
Augustine, Sermones 83.1.6-7
Not analysed yet
et in hoc, fratres, adhuc accipite sacramentum maius. in septuagesimo septimo numero mysterium est remissionis peccatorum. tot generationes inueniuntur a Christo usque ad Adam. deinde paulo diligentius interroga ipsius numeri secretum, latebrasque eius inquire: pulsa diligentius, ut aperiatur tibi. iustitia lege dei constat: uerum est. nam lex in decem praeceptis commendatur. ideo ille debebat decem millia talentorum. ipse est ille memorabilis decalogus scriptus digito dei, traditus populo per Moysen famulum dei. debebat ergo ille decem millia talentorum: omnia peccata significat, propter numerum legis. debebat et ille centum denarios: non minus ab eodem numero. nam et centies centum fit decem millia; et decies deni, centum. et ille decem millia talentorum, et ille decies denos. a legitimo enim numero non recessum est, in quo utroque inuenies utraque peccata. uterque debitor, et uterque ueniae deplorator et impetrator: sed ille seruus malus, seruus ingratus, iniquus, noluit rependere quod accepit, noluit praestare quod illi indigno praestitum fuit. uidete ergo, fratres: quisque incipit a baptismo, liber exit, dimissa sunt illi decem millia talentorum; et cum exierit, inuenire habet conseruum suum debitorem. obseruet ergo ipsum peccatum: quia numerus undenarius transgressio legis est. lex enim denarius, peccatum undenarium. lex enim per decem, peccatum per undecim. quare peccatum per undecim? quia transgressio denarii est, ut eas ad undenarium. in lege autem modus fixus est: transgressio autem peccatum est. iam ubi transgrederis denarium, ad undenarium uenis. adeo magnum mysterium figuratum est, quando iussum est tabernaculum fabricari. multa ibi numerosa dicta sunt, in magno sacramento. inter caetera uela cilicina iussa sunt fieri, non decem, sed undecim: quia per cilicium ostenditur confessio peccatorum. quid autem amplius quaeris? uis nosse omnia peccata contineri numero isto septuagesimo septimo? septuplum solet pro toto computari: quoniam septem diebus uoluitur tempus, et finito septenario, rursus ad caput reditur, ut eadem forma uoluatur. per huiusmodi formae reuolutiones saecula transeunt: a septenario tamen numero non receditur. omnia enim peccata dixit, quando "septuagies septies" dixit: quia illud undecim duc septies, fiunt septuagies septies. omnia ergo dimitti peccata uoluit, qui ea septuagesimo septimo numero praesignauit. nemo contra se teneat non ignoscendo, ne contra illum teneatur, quando orat. dicit enim deus, dimitte, et dimittetur tibi. sed ego prior dimisi: dimitte uel postea. nam si non dimiseris, reuocabo te; et quidquid tibi dimiseram, replicabo tibi. non enim mentitur ueritas; non enim fallit, aut fallitur Christus, qui subiecit, dicens: "sic et uobis faciet pater uester, qui in coelis est." inuenis patrem, imitare patrem. si enim imitari non uis, exhaeredari disponis, "faciet" ergo "ita uobis," inquit, "pater uester coelestis, si non remiseritis unusquisque fratribus uestris ex cordibus uestris." ne dicas in lingua, ignosco, et corde differas. supplicium enim ostendit tibi deus, minando uindictam. nouit deus ubi dicas. uocem tuam homo audiuit: conscientiam tuam deus inspicit. si dicis, dimitto; dimitte. melius est cum clamas ore, et dimittis in corde, quam blandus ore, crudelis in corde.