Latin · ~6 min
83.1.8 to 83.1.9
Augustine, Sermones 83.1.8-9
Not analysed yet
iam ergo obsecrant pueri indisciplinati, et nolunt uapulare, qui sic praescribunt nobis, quando uolumus dare disciplinam: peccaui, ignosce mihi. ecce ignoui, et iterum peccat. ignosce: ignoui. peccat tertio. ignosce: tertio ignoui. iam quarto uapulet. et ille: numquid septuagies septies te fatigaui? si hac praescriptione seueritas disciplinae dormiat, repressa disciplina saeuit impunita nequitia. quid ergo faciendum est? corripiamus uerbis, et si opus est, et uerberibus: sed delictum dimittamus, culpam de corde abiiciamus. ideo enim dominus subdidit, "de cordibus uestris," ut si per charitatem imponitur disciplina, de corde lenitas non recedat. quid enim tam pium quam medicus ferens ferramentum? plorat secandus, et secatur: plorat urendus, et uritur. non est illa crudelitas; absit ut saeuitia medici dicatur. saeuit in uulnus, ut homo sanetur: quia si uulnus palpetur, homo perditur. sic ergo ista monuerim, fratres mei, ut fratres nostros qui peccauerint omni modo diligamus, de corde nostro charitatem in eos non dimittamus, et disciplinam, cum opus est, demus: ne per solutionem disciplinae crescat nequitia, et incipiamus propter deum accusari; quia recitatum est nobis, "peccantes coram omnibus corripe, ut caeteri timorem habeant." certe si quis, quod solum uerum est, distinguit tempora, et soluit quaestionem, uerum est. si peccatum in secreto est, in secreto corripe. si peccatum publicum est et apertum, publice corripe: ut ille emendetur, et caeteri timeant. Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page