Latin · ~7 min
87.1.1 to 87.1.2
Augustine, SERMONES 87.1.1-2
Not analysed yet
de sancto euangelio praesenti tempori consonantem similitudinem audistis de his qui operantur in uinea. est enim modo tempus uindemiae corporalis. est autem et spiritualis uindemia, ubi deus gaudet ad fructum uineae suae. colimus enim deum, et colit nos deus. sed non sic deum colimus, ut nos eum meliorem colendo faciamus. colimus enim eum adorando, non arando. ille autem colit nos tanquam agricola agrum. quod ergo nos ille colit, meliores nos reddit; quia et agricola agrum colendo facit meliorem: et ipsum fructum in nobis quaerit, ut eum colamus. cultura ipsius est in nos, quod non cessat uerbo suo exstirpare semina mala de cordibus nostris, aperire cor nostrum tanquam aratro sermonis, plantare semina praeceptorum, exspectare fructum pietatis. cum enim istam culturam in cor nostrum sic acceperimus, ut eum bene colamus, non existimus ingrati agricolae nostro, sed fructum reddimus quo gaudeat. et fructus noster non illum ditiorem facit, sed nos beatiores. ecce audite, quia sicut dixi, colit nos deus. nam quia nos colimus deum, non opus est ut probetur uobis. omnis enim homo hoc habet in ore, quia homines colunt deum. quia uero deus colit homines, quasi expauescit auditor quando audit: quia non est in usu hominum ut dicatur quia deus colit homines; sed quia deum colunt homines. debemus ergo probare uobis quia et deus colit homines; ne forte putemur uerbum indisciplinatum dixisse, et aliquis in corde suo disputet contra nos, et nesciens quid dixerimus reprehendat nos. hoc ergo constitutum est demonstrare uobis; quia et deus colit nos; sed iam dixi, sicut agrum, ut meliores nos faciat. dominus dicit in euangelio: "ego sum uitis, uos estis sarmenta, pater meus est agricola." quid facit agricola? interrogo uos, qui agricolae estis; quid facit agricola? puto quia agrum colit. si ergo pater deus agricola est, habet agrum, et colit agrum suum, et exspectat inde fructum.