Latin · ~13 min
87.1.3 to 87.1.4
Augustine, Sermones 87.1.3-4
Not analysed yet
denique plantauit uineam, sicut dicit ipse dominus Iesus Christus, et locauit eam agricolis, qui redderent ei fructum temporibus propriis. et misit ad eos seruos suos, ut peterent mercedem uineae. illi autem contumeliis eos affecerunt, aliquos et occiderunt, et fructum reddere contempserunt. misit alios; talia perpessi sunt. et dixit ille pater familias, cultor agri sui, et plantator et locator uineae suae: "mittam unicum filium meum; forte uel ipsum uerebuntur. et misit," inquit, "etiam filium suum." dixerunt illi apud se ipsos: "hic est haeres; uenite, occidamus eum, et nostra erit haereditas." et occiderunt eum; et proiecerunt extra uineam. cum uenerit dominus uineae, quid faciet illis malis colonis? responsum est: "malos male perdet, et uineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum in tempore suo." plantata est uinea, lege data in cordibus Iudaeorum. missi sunt prophetae, quaerentes fructum, bonam uitam eorum: prophetae ab eis contumeliis affecti, et occisi sunt. missus est et Christus unicus filius patrisfamilias; et ipsum occiderunt haeredem, et ideo perdiderunt haereditatem. in contrarium eis uertit malum consilium. ut possiderent, occiderunt: et quia occiderunt, perdiderunt. et modo audistis similitudinem ex euangelio sancto, quia "simile est regnum coelorum patrifamilias, qui exiit conducere operarios ad uineam suam." exiit mane, et quos inuenit conduxit; et placuit cum eis mercedem denarium. exiit et hora tertia, inuenit alios, et adduxit ad opus uineae. et sexta hora hoc fecit, et nona hoc fecit. exiit etiam et hora undecima prope ad finem diei, inuenit quosdam uacuos et stantes; et ait illis: quid hic statis? quare non operamini in uinea? responderunt: quia nemo nos conduxit. uenite, inquit, et uos, et quod iustum fuerit, dabo uobis. mercedem denarium placuit. isti qui una hora erant operaturi, quando sibi auderent sperare denarium? sed tamen se aliquid accepturos gratulabantur. adducti sunt et ipsi ad unam horam. finito die, iussit omnibus reddi mercedem, a nouissimis usque ad primos. inde coepit reddere ab eis qui hora undecima uenerant, iussit eis dare denarium. illi qui prima hora uenerant, uidentes illos accepisse denarium, quem cum ipsis placuerat, sperauerunt se plus aliquid accepturos: uentum est et ad ipsos, et acceperunt denarium. murmurauerunt aduersus patremfamilias, dicentes: ecce nos qui sustinuimus ardorem dici et aestum, aequasti et pares fecisti illis qui unam horam operati sunt in uinea. et ait paterfamilias, iustissimum responsum reddens uni eorum: sodalis, non tibi feci iniuriam; hoc est, non te fraudaui; quod placui reddidi tibi. fraudem tibi non feci, quia quod pactus sum reddidi. huic non uolo reddere, sed donare. non licet mihi facere quod uolo de meo? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? si alicui tollerem alienum, recte reprehenderer, quasi fraudator et iniustus; si alicui non redderem debitum, recte reprehenderer, quasi fraudator et negator alieni: cum uero debitum reddo, et cui uolo etiam dono, nec cui debebam me potest reprehendere, et cui donaui debet amplius gaudere. non erat quod responderetur: et aequati sunt omnes, et facti sunt nouissimi primi et primi nouissimi; aequando, non praeposterando. quid est, facti sunt nouissimi primi et primi nouissimi? quia tantumdem acceperunt et primi et nouissimi.