Latin · ~11 min
88.1.18 to 88.1.19
Augustine, SERMONES 88.1.18-19
Not analysed yet
nam et hoc attendat sanctitas uestra, quid sit perseuerare in clamando. dicam quod multi mecum experti sunt in nomine Christi: non enim cessat ecclesia tales parere. cum quisque Christianus coeperit bene uiuere, feruere bonis operibus, mundumque contemnere; in ipsa nouitate operum suorum patitur reprehensores et contradictores frigidos Christianos. si autem perseuerauerit, et eos superauerit perdurando, et non defecerit a bonis operibus; iidem ipsi iam obsequentur, qui ante prohibebant. tamdiu enim corripiunt et perturbant et uetant, quamdiu sibi cedi posse praesumunt. si autem uicti fuerint perseuerantia proficientium, conuertunt se, et dicere incipiunt: magnus homo, sanctus homo: felix cui deus concessit. honorant, gratulantur, benedicunt, laudant: quomodo illa turba quae cum domino erat. ipsa prohibebat ne caeci clamarent: sed postquam illi ita clamauerunt, ut mererentur audiri et impetrare misericordiam domini, ipsa turba rursum dicit, "uocat uos Iesus." iam et hortatores fiunt, qui paulo ante corripiebant ut tacerent. solus autem ille non uocatur a domino, qui non laborat in hoc saeculo. sed quis in hac uita non laborat in peccatis et in iniquitatibus suis? si autem omnes laborant, omnibus dictum est, "uenite ad me, omnes qui laboratis." si autem omnibus dictum est, quare culpam tuam tribuis inuitatori tuo? ueni. non tibi fit angusta domus eius: pariter ab omnibus, totum a singulis possidetur regnum dei; crescente possessorum numero non minuitur, quia non diuiditur. unicuique integrum est, quod concorditer habetur a multis. hoc tamen in mysterio lectionis huius cognouimus, fratres, quod aliis librorum sanctorum locis apertissime sonat, esse intus in ecclesia et bonos et malos, quod saepe dicimus frumentum et paleam. nemo ante tempus deserat aream, toleret paleam in tritura, toleret in area. quod enim toleret, in horreo non habebit. ueniet uentilator, qui diuidet malos a bonis. erit etiam corporalis separatio, quam modo spiritualis praecedit. a malis corde semper disiungimini; ad tempus caute corpore copulamini. nec tamen negligentes sitis in corrigendis uestris, ad curam scilicet uestram quoquo modo pertinentibus, monendo, docendo, hortando, terrendo. quibuscumque modis potestis, agite. nec, cum inuenitis in scripturis et in exemplis sanctorum, siue qui ante, siue qui post domini aduentum in hac uita fuerunt, quod mali bonos in unitate non maculant, efficiamini pigri ad corrigendos malos. duobus modis non te maculat malus: si non consentias, et si redarguas: hoc est, non communicare, non consentire. communicatur quippe, quando facto eius consortium uoluntatis uel approbationis adiungitur. hoc ergo nos admonens apostolus ait: "nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum." et quia parum erat, non consentire, si sequeretur negligentia disciplinae: "magis autem," inquit, "et redarguite." uidete quemadmodum utrumque complexus est, "nolite communicare: magis autem et redarguite." quid est, "nolite communicare?" nolite consentire, nolite laudare, nolite approbare. quid est, "magis autem et redarguite?" reprehendite, corripite, coercete.