Latin · ~11 min
88.1.20 to 88.1.21
Augustine, SERMONES 88.1.20-21
Not analysed yet
deinde in ipsa correctione uel coercitione alienorum peccatorum cauendum est, ne se extollat qui alterum corripit; et apostolica illa cogitanda sententia est: "quapropter qui se putat stare, uideat ne cadat." foris terribiliter personet increpatio; intus lenitatis teneatur dilectio. "si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto," sicut dicit idem apostolus; "uos qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris. alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi." item alio loco: "seruum," inquit, "domini non oportet litigare; sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diuersa sentientes: ne forte det illis deus poenitentiam ad cognoscendam ueritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo capti tenentur ad ipsius uoluntatem." neque ergo consentientes sitis malis, ut approbetis; neque negligentes, ut non arguatis; neque superbientes, ut insultanter arguatis. qui autem deseruit unitatem, uiolat charitatem: et quisquis uiolat charitatem, quodlibet magnum habeat, ipse nihil est. si linguis hominum loquatur et angelorum, si sciat omnia sacramenta, si habeat omnem fidem, ut montes transferat, si distribuat omnia sua pauperibus, si corpus suum tradat, ut ardeat, charitatem autem non habeat; nihil est, nihil ei prodest. uniuersa inutiliter habet, qui unum illud, quo uniuersis utatur, non habet. amplectamur itaque charitatem, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. non nos seducant qui carnaliter intelligunt et corporalem separationem facientes, ab ecclesiae frumentis toto orbe diffusis spirituali sacrilegio separantur. per totum enim mundum seminatum est bonum semen. bonus ille seminator filius hominis, non in Africa sola, sed ubique sparsit semen bonum. inimicus autem superseminauit zizania. sed tamen quid ait paterfamilias? "sinite utraque crescere usque ad messem." per quid crescere? utique per agrum. quis est ager? numquidnam Africa? non. quis est ergo? non interpretemur nos, dominus dicat: neminem sinamus aliquid pro arbitrio suspicari. dixerunt enim magistro discipuli: "enarra nobis parabolam zizaniorum." et enarrauit dominus: "semen bonum," dixit, "filii sunt regni; zizania uero, filii mali." quis ea seminauit? "inimicus autem," inquit, "qui ea seminauit, diabolus est." quis est ager? "ager est," inquit, "hic mundus." quae es messis? "messis est," ait, "finis saeculi." qui sunt messores? "messores," inquit, "angeli sunt." numquid Africa est mundus? numquid messis hoc tempus? numquid messor Donatus? per totum orbem terrarum exspectate messem, per totum orbem terrarum crescite in messem, per totum orbem terrarum zizania tolerate usque ad messem. non uos seducant peruersi, paleae nimis leues, quae euolant ante aduentum uentilatoris ex area: non uos seducant. tenete eos ad istam uel solam similitudinem zizaniorum, neque illos sinatis loqui amplius. ille codices tradidit. non. sed ille codices tradidit. quilibet tradiderit, numquid infidelitas traditorum fidem dei euacuauit? quae est fides dei? quam promisit Abrahae, dicens: "in semine tuo benedicentur omnes gentes." quae est fides dei? "sinite utraque crescere usque ad messem." per quid crescere? per agrum. quid est, per agrum? per mundum.