Latin · ~14 min
88.1.22 to 88.1.23
Augustine, SERMONES 88.1.22-23
Not analysed yet
hic illi dicunt: creuerat quidem utrumque per mundum, sed iam frumenta diminuta sunt, et in istam nostram regionem paucitatemque reuocata. non te permittit dominus interpretari quod uis. ipse qui exponit hanc parabolam, claudit os tuum, os sacrilegum, os impium, os profanum, os tibi contrarium, qui contradicis testatori, etiam te ad haereditatem uocanti? quomodo claudit os tuum? dicendo, "sinite utraque crescere usque ad messem." si iam fuit messis, credamus esse frumenta diminuta. quanquam ne tunc quidem minuentur, sed in horreum recondentur. sic enim ait: "colligite primum zizania, et alligate fasciculos, ad comburendum ea; frumentum autem recondite in horreum meum." si ergo usque ad messem crescunt, post messem reconduntur; improbe, impie, quando minuuntur? concedo in comparatione zizaniorum simul atque palearum frumenta esse pauciora: tamen utraque crescunt usque ad messem. cum enim abundat iniquitas, refrigescit charitas multorum: crescunt zizania, crescit palea. sed quia toto agro deesse non potest frumentum, quod perseuerando usque ad finem saluum fiat, crescunt utraque usque ad messem. et si propter abundantiam malorum dictum est, "putas, ueniens filius hominis inueniet fidem in terra?" hocque nomine significantur quicumque legis praeuaricatione imitantur eum cui dictum est, {terra es, et in terram ibis:" tamen et propter abundantiam bonorum, et propter eum cui dictum est, "sic erit semen tuum sicut stellae coeli, et sicut arena maris," etiam illud non tacitum est, "quia multi ab oriente et occidente uenient, et recumbent cum Abraham et Isaac in regno dei." utraque ergo crescunt usque ad messem; et suas sententias in scripturis habent zizania uel paleae, suas autem frumenta. quas qui non intelligunt, confundunt, et confunduntur; atque ita perstrepunt caeca cupiditate, ut nolint obmutescere uel patefacta ueritate. ecce, inquiunt, dicit propheta, "recedite, exite inde, et immundum ne tetigeritis:" quomodo ergo malos pro pace tolerabimus, a quibus exire et recedere iubemur, ne tangamus immundum? nos istam recessionem spiritualiter intelligimus, illi corporaliter. nam et ego clamo cum propheta, et qualiacumque simus uasa, utitur nobis deus in dispensationem uestram: clamamus et nos, et dicimus uobis, "recedite, exite inde, et immundum ne tetigeritis;" sed contactu cordis, non corporis. quid est enim tangere immundum, nisi consentire peccatis? quid est autem exire inde, nisi facere quod pertinet ad correptionem malorum, quantum pro uniuscuiusque gradu atque persona salua pace fieri potest? displicuit tibi quod quisque peccauit; non tetigisti immundum. redarguisti, corripuisti, monuisti, adhibuisti etiam, si res exegit, congruam, et quae unitatem non uiolet, disciplinam; existi inde. attendite in facta sanctorum, ne forte nostra uideatur interpretatio. quomodo haec uerba intellexerunt sancti, sic utique intelligenda sunt. "exite inde," inquit propheta. prius usitata ipsius uerbi consuetudine assero istam sententiam, et postea ostendo non meam. plerumque accusantur homines; et cum accusati fuerint, defendunt se: cum autem se ille qui accusatur homo, rationabiliter iusteque defenderit, qui audiunt, dicunt, exiit inde. quo inde exiit? manens loco, exiit inde. quomodo inde exiit? ratione reddita, et defensione iustissima. hoc est quod faciebant sancti, quando excutiebant puluerem de pedibus suis, aduersus eos qui sibi pacem nuntiatam non accipiebant. exiit inde ille speculator, cui dictum est, "speculatorem posui te domui Israel." illi enim dicitur, "si dixeris iniquo, et non se auerterit ab iniquitate et a uia sua; iniquus ille in sua iniquitate morietur, et tu animam tuam liberabis." hoc si facit, exit inde, non separatione corporis, sed defensione operis sui. fecit enim iste quod faciendum fuit: etiamsi ille non obtemperauit, cui obtemperandum fuit. hoc est, "exite inde."