Latin · ~6 min
88.1.25 to 88.1.26
Augustine, SERMONES 88.1.25-26
Not analysed yet
certe iam manifestum est prudentiae uestrae, quomodo accipienda sint omnia talia testimonia scripturarum: ut quando scriptura sonat, recedere nos debere a malis, non aliud intelligere iubeamur, nisi ut corde recedamus; ne maius malum in separatione bonorum committamus, quam in malorum coniunctione fugiamus, sicut ipsi Donatistae fecerunt. qui si uere boni malos arguerent, ac non potius ipsi mali bonos infamarent, qualeslibet pro pace tolerarent, qui Maximianistas receperunt tanquam integros, quos tanquam perditos antea damnauerunt. certe manifeste dixit propheta, "recedite et exite inde, et immundum ne tetigeritis." ego ut intelligam quod dixit, attendo quod fecit. facto suo mihi exponit dictum suum. dixit, "recedite." quibus dixit? utique iustis. a quibus ut recederent, dixit? utique a peccatoribus et iniquis. quaero, a talibus utrum ipse recesserit? inuenio quod non recesserit. ergo aliter intellexit. nam utique prior faceret quod praecepit. recessit corde, obiurgauit atque arguit. continendo se a consensu non tetigit immundum: obiurgando autem exiit liber in conspectu dei; cui neque sua deus peccata imputat, quia non fecit; neque aliena, quia non approbauit; neque negligentiam, quia non tacuit; neque superbiam, quia in unitate permansit. sic ergo, fratres mei, quotquot habetis inter uos, qui adhuc amore saeculi praegrauantur, auaros, periuros, adulteros, spectatores nugarum, consultores mathematicorum, fanaticorum, augurum, auspicum, ebriosos, luxuriosos, quidquid inter uos malorum esse nostis; quantum potestis, improbate, ut corde recedatis; ut redarguite, et exeatis inde; et nolite consentire, ut immundum non tangatis. Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page