Latin · ~9 min
90.1.1 to 90.1.2
Augustine, SERMONES 90.1.1-2
Not analysed yet
Nuptias filii regis eiusque conuiuium norunt omnes fideles, et apparatus mensae dominicae omnium est uoluntati propositus. interest autem quomodo quis accedat, cum accedere non uetatur. scripturae quippe sanctae docent nos dominica duo esse conuiuia; unum quo ueniunt boni et mali, alterum quo non accedunt mali. ergo conuiuium domini, unde modo cum euangelium legeretur audiuimus, habet utique bonos et malos. omnes qui ab hoc conuiuio excusauerunt, mali sunt: sed non omnes qui intrauerunt, boni sunt. alloquor ergo uos, qui in hoc conuiuio boni discumbitis, quicumque attenditis quod dictum est. "qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit." omnes qui tales estis, alloquor uos, ut foris non quaeratis bonos, intus toleretis malos. non dubito audire uelle charitatem uestram, quinam isti sunt, de quibus alloquens disputaui, ut foris non quaerant bonos, intus tolerent malos. si omnes mali sunt intus, quos sum allocutus? si autem omnes boni sunt intus, quos monui ut tolerent malos? prius ergo adiuuante domino, de hac quaestione ut possumus, exeamus. bonum si perfecte liquidoque perpendas, nemo bonus nisi unus deus. habes apertissime dominum dicentem, "quid me interrogas de bono? nemo bonus, nisi unus deus." quomodo ergo nuptiae illae habent bonos et malos, si nemo bonus nisi unus deus? primo scire debetis, secundum quemdam modum omnes nos esse malos. prorsus secundum quemdam modum omnes mali sumus: secundum autem quemdam modum, non omnes boni sumus. possumus enim nos apostolis comparare? quibus ipse dominus ait, "si ergo uos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis uestris." si consideremus scripturas, unus ibi erat malus inter duodecim apostolos, propter quem dominus ait quodam loco, "et uos mundi estis, sed non omnes." allocutus tamen in commune omnes ait, "si uos cum sitis mali." audiuit hoc Petrus, audiuit Ioannes, audiuit Andraeas, audierunt caeteri omnes undecim apostoli. quid audierunt? "uos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis uestris: quanto magis pater uester qui in coelis est, dabit bona petentibus se?" audito quod mali essent, desperauerunt: audito quod deus in coelis esset pater ipsorum, respirauerunt. "cum sitis," inquit, "mali:" quid ergo debetur malis, nisi supplicium? "quanto magis, }inquit, "pater uester, qui in coelis est?" quid debetur filiis, nisi praemium? in nomine malorum, metus poenarum: in nomine filiorum, spes haeredum.