Latin · ~9 min
88.1.5 to 88.1.6
Augustine, SERMONES 88.1.5-6
Not analysed yet
tota igitur opera nostra, fratres, in hac uita est, sanare oculum cordis, unde uideatur deus. ad hoc sacrosancta mysteria celebrantur; ad hoc sermo dei praedicatur; ad hoc exhortationes ecclesiae morales, id est, pertinentes ad corrigendos mores, ad emendandas carnales concupiscentias, ad renuntiandum non uoce tantum, sed mutata uita huic saeculo; ad hoc agunt quidquid agunt diuinae sanctaeque litterae, ut purgetur illud interius ab ea re quae nos impedit ab aspectu dei. sicut enim oculus factus ad hanc lucem temporalem uidendam, et quamuis coelestem, tamen corpoream atque conspicuam, non solum hominibus, sed etiam uilissimis animantibus -ad hoc enim factus est, ut hanc lucem uideat -; tamen si aliquid iniectum fuerit, uel irruerit, unde turbetur, secluditur ab hac luce; et quamuis eum sua praesentia circumfundat, ille tamen se auertit, atque absens est: non solum autem absens fit perturbatione sua a luce praesenti; sed etiam poenalis illi est lux, ad quam uidendam factus est: sic et oculus cordis perturbatus atque sauciatus auertit se a luce iustitiae, nec audet eam contemplari, nec ualet. quid turbat oculum cordis? cupiditas, auaritia, iniquitas, concupiscentia saecularis turbat, claudit, excaecat oculum cordis. et tamen quomodo quaeritur medicus, cum oculus carnis turbatus est, quomodo non differtur ut aperiatur atque purgetur, ut sanetur unde lux ista uideatur? curritur, nemo requiescit, nemo differt, si uel stipula in oculum cadat. solem certe, quem sanis oculis uidere uolumus, deus fecit. multo est utique lucidior ille qui fecit: nec huius generis lux est, quae pertineat ad oculum mentis. lux illa est aeterna sapientia. fecit autem te deus, o homo, ad imaginem suam. daretne tibi unde uideres solem quem fecit, et non tibi daret unde uideres eum qui te fecit, cum te ad imaginem suam fecerit? dedit et hoc: utrumque dedit tibi. sed multum hos oculos exteriores diligis, multum illum interiorem negligis: detritum portas atque sauciatum. poena tibi est, si se uoluerit ostendere fabricator tuus: poena est oculo tuo, antequam curetur atque sanetur. nam et in paradiso peccauit Adam, et abscondit se a facie dei. cum haberet ergo cor sanum purae conscientiae, gaudebat ad praesentiam dei: postquam peccato oculus ille sauciatus est, coepit lucem formidare diuinam, refugit in tenebras atque in densa lignorum, ueritatem fugiens, umbras appetens.