Latin · ~11 min
88.1.7 to 88.1.8
Augustine, Sermones 88.1.7-8
Not analysed yet
ergo, fratres mei, quoniam et nos inde nati sumus, et sicut dicit apostolus, "in Adam omnes moriuntur:" omnes enim nos duo homines aliquando fuimus si noluimus obtemperare medico, ut non aegrotaremus; obtemperemus, ut ab aegritudine liberemur. dedit nobis praecepta medicus, sanis: dedit praecepta medicus, ne medico indigeremus. "non opus est," inquit, "sanis medicus, sed aegrotantibus." sani praecepta contempsimus, et experimento sensimus in quantam perniciem nostram praeceptum illud contempserimus. aegrotare iam coepimus, laboramus, in lecto infirmitatis sumus: sed non desperemus. quia enim ad medicum uenire non poteramus, ipse ad nos uenire dignatus est. non contempsit saucium contemptus a sano. non destitit dare alia praecepta languenti, qui prima custodire noluit, ne langueret: tanquam diceret, certe experimento sensisti uerum me dixisse, quando dixi, noli tangere hoc. sanare ergo tandem, et reuiuisce. ecce porto infirmitatem tuam: bibe amarum calicem. tu enim tibi fecisti praecepta illa mea, quae sano data sunt tam dulcia, tam laboriosa. contempta sunt, coepisti laborare: sanari non potes, nisi amarum calicem biberis, calicem tentationum, quibus abundat haec uita, calicem tribulationum, angustiarum, passionum. bibe, inquit, bibe, ut uiuas. et ne responderet ei languidus, non possum, non fero, non bibo: prior bibit medicus sanus, ut bibere non dubitaret aegrotus. quid enim amarum est in tali poculo, quod ille non biberit? si contumelia: prior audiuit cum daemones expelleret, "daemonium habet," et quod "in Beelzebub eiicit daemonia." unde ut ipse consolaretur aegros, ait, "si patremfamilias Beelzebub uocauerunt, quanto magis domesticos eius?" si dolores amari sunt: ligatus et flagellatus et crucifixus est. si mors amara est: etiam mortuus est. si genus mortis exhorrescit infirmitas: nihil illo tempore fuit ignominiosius quam mors crucis. non enim frustra commendans eius obedientiam apostolus addidit, dicens: "factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis." sed quia ipse honoraturus erat fideles suos in fine huius saeculi, prius honorauit crucem in hoc saeculo; ut terrarum principes credentes in eum prohiberent aliquem nocentium crucifigi: et quod cum magna insultatione persecutores Iudaei domino procurarunt, magna fiducia serui eius, etiam reges in fronte nunc portant. non tantum apparet modo qualem mortem pro nobis dominus subire dignatus est: sicut ait apostolus, "factus pro nobis maledictum." et cum ei pendenti Iudaeorum caecitas insultaret, posset utique descendere de cruce, qui si nollet, non esset in cruce: sed amplius erat de sepulcro resurgere, quam de cruce descendere. haec ergo dominus faciens diuina, patiens humana, admonet nos corporalibus miraculis et patientia corporali, ut credamus, et sanemur ad conspicienda illa inuisibilia quae carnis oculus nescit. hoc ergo agens curauit caecos istos, de quibus nunc euangelium recitatum est. et in curando uidete quid admonuerit aegrotum interiorem.