Latin · ~19 min
90.1.3 to 90.1.4
Augustine, Sermones 90.1.3-4
Not analysed yet
secundum quid ergo mali erant iidem ipsi, qui secundum aliquid boni erant. quibus enim dictum est, "cum sitis mali, nostis bona data dare filiis uestris;" continuo subiectum, "quanto magis pater uester qui in coelis est?" pater ergo malorum, sed non relinquendorum; quia medicus sanandorum. secundum ergo quemdam modum mali erant. et tamen illi conuiuae patrisfamilias in regis nuptiis, puto quia non erant de illo numero, de quibus dictum est, "inuitauerunt bonos et malos;" ut in numero malorum deputentur, quos audiuimus exclusos in illo, qui inuentus est non habere uestem nuptialem. secundum quid, inquam, mali erant qui boni erant: secundum quid boni erant qui mali erant. audi Ioannem secundum quid mali erant: "si dixerimus quia non habemus peccatum, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est." ecce secundum quid mali erant: quia habebant peccatum. secundum quid boni erant? "si confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et iustus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate." si ergo dixerimus, secundum hanc expositionem, quam audistis me de sanctis scripturis, ut arbitror, protulisse, eosdem homines et bonos esse secundum quemdam modum, et malos secundum quemdam modum; si secundum hunc sensum uoluerimus accipere quod dictum est, "inuitauerunt bonos et malos," id est eosdem ipsos et bonos et malos; si hoc uoluerimus accipere, non permittimur, propter illum qui inuentus est non habens uestem nuptialem, et non utcumque proiectus, ut tantum illo conuiuio priuaretur, sed ut aeterno in tenebrarum supplicio damnaretur. sed dicit aliquis: quid de uno homine? quid mirum? quid magnum, si seruis patrisfamilias subrepsit unus in turba non habens uestem nuptialem? numquid propter illum poterat dici, "inuitauerunt bonos et malos?" intendite ergo, et intelligite, fratres mei. unus ille unum genus erat; nam multi erant. respondeat hic mihi diligens auditor, et dicat: nolo mihi narres suspiciones tuas; probari mihi uolo quia unus ille multi erant. aderit dominus, probabo plane, nec longius requiram ut possim probare. in ipsis suis uerbis deus adiuuabit me, et quod uobis apertum sit ministrabit per me. ecce "ingressus paterfamilias, ut inspiceret discumbentes." uidete, fratres mei, quia non pertinuit ad seruos, nisi inuitare et adducere bonos et malos: uidete quia non dictum est, considerauerunt serui discumbentes, et ibi inuenerunt hominem non habentem uestem nuptialem, et dixerunt ei. non hoc scriptum est. paterfamilias inspexit, paterfamilias inuenit, paterfamilias distinxit, paterfamilias separauit. hoc quidem praetereundum non fuit. aliud autem probare suscepimus, quomodo multi essent ille unus. "intrauit" ergo "paterfamilias inspicere discumbentes, et inuenit hominem non habentem uestem nuptialem: et ait illi, amice, quomodo huc uenisti non habens uestem nuptialem? at ille obmutuit." talis enim interrogabat, cui ille fingere nihil poterat. uestis quippe illa in corde, non in carne inspiciebatur: quae si desuper fuisset induta, etiam seruis non fuisset occultata. ubi sit induenda uestis nuptialis, accipite, ubi loquitur, "sacerdotes tui induantur iustitiam." de ea ueste dicit apostolus, "si tamen induti, et non nudi inueniamur." ergo inuentus est a domino qui seruos latebat. interrogatus obmutescit: ligatur, proiicitur, damnatur unus a multis. domine, dixeram, quia tu admones omnes admonere. recolite mecum uerba quae audistis, et multos fuisse unum illum modo inuenietis, modo iudicabitis. unum certe interrogauerat dominus, uni dixerat, "amice, quomodo huc intrasti?" unus obmutuerat, et de ipso uno dictum fuerat, "ligate illi manus et pedes, et mittite illum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium." quare hoc? "multi enim sunt uocati, pauci uero electi." quid huic manifestationi ueritatis quispiam contradicat? "mittite, }inquit, "illum in tenebras exteriores." illum certe unum, de quo dicit dominus, "multi enim sunt uocati, pauci uero electi." ergo pauci non mittuntur foras. certe unus erat ille, qui non habebat uestem nuptialem. "proiicite eum." quare proiicitur? "multi enim sunt uocati, pauci uero electi." dimittite paucos, proiicite multos. certe unus erat. unus omnino iste, non solum multi erant, sed multitudine bonorum numerum superabant. multi enim et boni: sed in comparatione malorum pauci sunt boni. multa frumenta nata sunt: compara paleis, et pauca grana sunt. iidem ipsi in se ipsis multi, in comparatione malorum pauci. quomodo probamus quia in se ipsis multi? "multi ab oriente et ab occidente uenient." quo uenient? ad illud conuiuium, in quod boni et mali intrant. de alio conuiuio locutus adiunxit, "et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob, in regno coelorum." illud est conuiuium quo non accessuri sunt mali. hoc quod modo est digne accipiatur, ut ad illud perueniatur. iidem ergo multi, qui pauci: multi in se ipsis, pauci in malorum comparatione. ergo quid ait dominus? inuenit unum, et ait, proiiciantur multi, remaneant pauci. dicere enim, "multi uocati, pauci uero electi," nihil est aliud, quam aperte ostendere, qui in isto conuiuio tales habeantur, ut ad aliud conuiuium perducantur, quo nullus accedet malorum.