Latin · ~19 min
90.1.5 to 90.1.6
Augustine, Sermones 90.1.5-6
Not analysed yet
quid ergo est? omnes qui acceditis ad mensam dominicam, quae hic est, nolo esse cum multis separandis, sed cum paucis conseruandis. unde hoc poteritis? accipite uestem nuptialem. expone, inquies, nobis uestem nuptialem. procul dubio illa uestis est, quam non habent nisi boni, in conuiuio relinquendi, seruandi ad conuiuium quo nullus malus accedit, per domini gratiam perducendi: ipsi habent uestem nuptialem. quaeramus ergo, fratres mei, inter fideles qui sunt qui habent aliquid, quod mali non habent, et ipsa erit uestis nuptialis. si sacramenta dixerimus, uidetis quemadmodum sint malis bonisque communia. baptismus est? sine baptismo quidem nemo ad deum peruenit: sed non omnis qui habet baptismum ad deum peruenit. non ergo possum intelligere baptismum esse uestem nuptialem, id est ipsum sacramentum; quam uestem uideo in bonis, uideo in malis. forte altare est, uel quod accipitur de altari. uidemus quia multi manducant, et iudicium sibi manducant et bibunt. quid ergo est? ieiunatur? ieiunant et mali. ad ecclesiam concurritur? concurrunt et mali. postremo miracula fiunt? non solum boni faciunt et mali, sed aliquando non faciunt boni. ecce in uetere populo magi Pharaonis miracula faciebant, Israelitae non faciebant: in Israelitis solus Moyses et Aaron faciebant; caeteri non faciebant, sed uidebant, timebant, credebant. numquid meliores magi Pharaonis miracula facientes, quam populus Israel, qui miracula facere non ualebat, et ad deum tamen populus pertinebat? in ipsa ecclesia, apostolum audi, "numquid omnes prophetae? numquid omnes dona habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur?" quae est ergo uestis illa nuptialis? haec est uestis nuptialis: "finis autem praecepti est," apostolus dicit, "charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta." haec est uestis nuptialis. non quaecumque charitas: nam plerumque uidentur se diligere etiam homines participes malae conscientiae. qui simul latrocinia faciunt, qui simul maleficia, qui simul histriones amant, qui simul aurigis et uenatoribus clamant, plerumque diligunt se: sed non est in eis "charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta." talis charitas uestis est nuptialis. "si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum," inquit, "ut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens." aduenerunt linguae solae, et dicitur eis, quid huc intrastis non habentes uestem nuptialem? {si habuero," inquit, "prophetiam, et sciero omnia sacramenta, et omnem scientiam, et habuero fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum." ecce sunt illa miracula hominum plerumque non habentium uestem nuptialem. si haec, inquit, habeam omnia, et Christum non habeam, nihil sum. "nihil," inquit, "sum." ergo prophetia nihil est? ergo scientia sacramentorum nihil est? non illa nihil sunt: sed ego, si illa habeam, et charitatem non habeam, nihil sum. quanta bona nihil prosunt sine uno bono? si non habeam charitatem, si eleemosynas largior in pauperes, si ad confessionem nominis Christi usque ad sanguinem, usque ad ignes accedo, possunt ista fieri et amore gloriae, inania sunt. quia ergo possunt fieri etiam amore gloriae inania, non charitate pinguissima pietatis, etiam ipsa commemorat, et ipsa audi: "si distribuero omnia mea in usum pauperum, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem non habeam, nihil mihi prodest." haec est uestis nuptialis. interrogate uos; si habetis illam, securi estis in conuiuio dominico. duae sunt in homine uno, charitas et cupiditas. charitas nascatur in te, si nondum nata est; et si nata est, alatur, nutriatur, crescat. illa uero cupiditas, et si in hac uita exstingui penitus non potest; "quia si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est:" in quantum autem est in nobis cupiditas, in tantum sine peccato non sumus: charitas crescat, cupiditas decrescat; ut aliquando illa perficiatur, hoc est charitas, cupiditas consumatur. induite uos uestem nuptialem: uos alloquor, qui necdum habetis. iam intus estis, iam ad conuiuium acceditis, et uestem in honorem sponsi nondum habetis: uestra adhuc quaeritis, non quae Iesu Christi. uestis enim nuptialis in honore accipitur coniugationis, id est sponsi et sponsae. nostis sponsum: Christus est. nostis sponsam: ecclesia est. deferte nubenti, deferte ducenti. si istis bene detuleritis qui nubent, uos filii eritis. ergo in hoc proficite. diligite dominum, et ibi discite diligere uos: ut cum diligendo dominum dilexeritis uos, securi diligatis proximos sicut uos. quando enim non inuenio se ipsum diligentem, quomodo ei permitto proximum, quem diligat sicut se ipsum? et quis est, inquit, qui non diligat se ipsum? ecce quis est: "qui diligit iniquitatem, odit animam suam." numquid diligit se, qui amat carnem suam, et odit animam suam, malo suo, malo animae suae et carnis suae? quis autem diligit animam suam? qui diligit deum ex toto corde suo, et ex tota mente sua. iam tali committo proximum. diligite proximos, tanquam uos ipsos.