Latin · ~14 min
90.1.7 to 90.1.8
Augustine, SERMONES 90.1.7-8
Not analysed yet
quis est, inquit, mihi proximus? omnis homo proximus tuus est. nonne duos parentes habuimus omnes? proxima sunt sibi cuiusque generis animalia, columbus columbo, pardus pardo, aspis aspidi, pecus pecori, et non est proximus homo homini? recolite institutionem creaturae. dixit deus, protulerunt aquae; natantia, cetos magnos, pisces, alites, similiaque protulerunt. numquid de una aue omnes aues? numquid de uno uulture omnes uultures? numquid de uno columbo omnes columbi? numquid de uno colubro omnes colubri? numquid de una aurata omnes auratae? numquid de una oue omnes oues? utique simul terra genera protulit omnia. uentum est ad hominem, et non protulit terra hominem. factus est nobis unus pater: nec saltem duo, pater et mater: factus est, inquam, nobis unus pater, nec saltem duo, pater et mater: sed de uno patre una mater; unus de nullo, sed a deo factus est, et una de illo. attendite genus nostrum: de uno fonte manauimus; et quia ille unus in amaritudinem uersus est, omnes ex oliua oleaster facti sumus. uenit et gratia. generauit unus ad peccatum et ad mortem, tamen unum genus, tamen proximos sibi omnes; tamen non solum similes, sed etiam cognatos. uenit unus contra unum: contra unum qui sparsit, unus qui colligit. sic contra unum qui occidit, unus qui uiuificat. "sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes uiuificabuntur." sed quomodo de illo omnis qui nascitur, moritur: sic in Christo omnis qui credit, uiuificatur. sed si habeat uestem nuptialem, si inuitetur seruandus, non separandus. habete itaque charitatem, fratres mei. exposui uobis uestem nuptialem, exposui uobis uestem. laudatur fides, constat, laudatur: sed quae fides, distinguit apostolus. nam quosdam gloriantes de fide, et non habentes bonos mores, obiurgat apostolus Iacobus, et dicit: "tu credis quoniam unus est deus, et bene facis. et daemones credunt, et contremiscunt." unde laudatus est Petrus, unde dictus est beatus, recolite mecum. quia dixit, "tu es Christus filius dei uiui?" ille non sonum uerborum, sed affectum cordis intendit, qui beatum pronuntiauit. nam uultis nosse beatitudinem Petri non in illis uerbis fuisse? haec dixerunt et daemones. "scimus qui sis; tu es filius dei." filium dei confessus est Petrus: filium dei confessi sunt daemones. distingue, domine, distingue. distinguo plane. Petrus dixit in amore, daemones a timore. denique ille dicit, "tecum sum usque ad mortem." illi dicunt, "quid nobis et tibi?" ergo qui uenisti ad conuiuium, noli de sola fide gloriari. distingue et ipsam fidem, et tunc in te agnoscitur uestis nuptialis. distinguat apostolus, doceat nos: "neque circumcisio," inquit, "aliquid ualet, neque praeputium, sed fides." dic quae: numquid non et daemones credunt et contremiscunt? dico, inquit, audi, distinguo, modo distinguo: "sed fides, quae per dilectionem operatur." quae ergo fides? qualis fides? "quae per dilectionem operatur. omnem," inquit, "scientiam si habeam, et omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum." habete fidem cum dilectione: nam dilectionem non potestis habere sine fide. hoc moneo, hoc exhortor, hoc in nomine domini doceo charitatem uestram, ut habeatis fidem cum dilectione: quia potestis habere fidem sine dilectione. nam non uos exhortor ut habeatis fidem, sed charitatem. non potestis enim habere charitatem sine fide; charitatem enim dico dei et proximi: unde potest ista esse sine fide? quomodo amat deum, qui non credit in deum? quomodo amat deum stultus, qui dicit in corde suo, "non est deus?" potest fieri ut credas uenisse Christum, et non diligas Christum. non potest autem fieri ut diligas Christum, et non dicas uenisse Christum.